Dona Diei Natalis Christi

Helias

New Member

Salvete!

Quia Quae dona (si ulla) vobis hac die natali Christi data sunt? Mihi libri, alii Latini, alii Anglici. Latini "Capti" fabula Stephani Berard, ac "Washingtonii vita" Francisci Glass, ac "Historia Critica Litterarum Latinarum" Tommasi Vallauri; Anglici "SPQR" Mariae Beard historia Romae (reipublicae imperiique regnique partum) et versio Odysseiae Homeri Anglica.
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Salve! :) Dona tua optima mihi videntur, sed vereor ne nonnulla errata in litteris tuis feceris... ;)

Quia dona (si ulla) vobis hac die natali Christi data sunt? Mihi libri, alii Latini, alii Anglici. Latini "Capti" fabula Stephani Berard, "Washingtonii"que "vita" Francisci Glass, "Historia"que "Critica Litterarum Latinarum" Tommasi Vallauri; Anglici "SPQR" Mariae Beard historia Romae (reipublicae imperiique regnique partum) versioque Odysseiae Homeri Anglica.
"Quia" = "because" (Anglice); puto te "quae" vero cogitasse.

"Latini" et "Anglici" debent "linguae Latinae" et "linguae Anglicae" esse.

In sententia tertia, uti "que" post verba quae in oratio recta sunt incommodius videtur; quin "et" vel "atque" utere?
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Atque "Odysseiae" debet "Odysseae" esse.
 

Helias

New Member

Salve! :) Dona tua optima mihi videntur, sed vereor ne nonnulla errata in litteris tuis feceris... ;)
Sic quoque puto; Potestas tamen mea legendae linguae Latinae non est tanta ut legam nisi lexico saepe utor.

[ . . . ]
"Latini" et "Anglici" debent "linguae Latinae" et "linguae Anglicae" esse.
[ . . . ]


Gratias propter correctiones! Latinitas scripta mea non optima. De "Anglici" et "Latini": eis uti temptavi adiectivis substantivis ("libris" tacitis)—nequeone?
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
De "Anglici" et "Latini": eis uti temptavi adiectivis substantivis ("libris" tacitis)—nequeone?
Certum nescio; putabam adiectivos "Latinus" et "Anglicus" solum terras aut civitates, nec linguas significare (ergo "lingua Latina"); sed fortasse erro.
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Quae dona (si ulla) vobis hac die natali Christi data sunt?
Mihi quoque multi libri hac nativitate Christi dati sunt! :) Nonnulli in hoc filo descripti sunt; alios autem recepi inter quos "The Parthenon Enigma" (Connellii), "The Beginnings of Western Science" (Lindbergi), et "Studies in Words" (C.S. Lewis) sunt.
 
Top