Graece loquuntur?

Maximus Aemilius

New Member
In libro V, capitulo XLVIII, scriptus est Caesar curare ut epistola ad Ciceronem mittatur, atque "Hanc Graecis consriptam litteris mittit, ne intercepta epistola nostra ab hostibus consilia cognoscantur." Cum id legeram, mirabar ita eum consilia celare se opinavisse, namque antea, in libro primo capitulo XXIX, dixit Helvetios tabulas scripsisse 'litteris Graecis confectas'. Sed autem putabam fortasse Helvetios modo posse, alios Gallos non Graece loqui. Nunc rem reputo, quod in libro VI lego in omni Gallia esse homines 'druides' qui (VI:XIV) 'in reliquis (praeter quas ad ipsorum disciplinam pertinent) fere rebus, publicis privatisque rationibus Graecis litteris uti' atque hoc 'ne disciplina in vulgum efferatur'. Nonne videtur his significari Gallos litteris Graecis intellegere? Miror linguam ipsorumne litteris modo Graecis, an linguam vere Graecam scriberent; ita modo haec omnia posse censeo: si Caesar lingua Graeca, Gallos lingua Gallica litteris quidem Graecis scripsisse significatum est.
 

Ybytyruna

Civis Illustris
Non ſum certus utrum bene intellexerim, ſed non nocet reſponſum dare (cum ſane poſſit aliquis certiorem te facere utcumque). Plurimi populi ſuas litteras deduxerunt a litteris Græcis. Ipſi Romani, exempli gratia, antiquioribus temporibus Etruſcis litteris ſcripſerunt (quæ originem ſuam ducunt a Græcis). Aliud enim eſt alphabetum Græcum (vel a Græco deductum) adhibere, aliud Græco sermone loqui/ſcribere. Haud abſurdum eſſet putare quoſdam populos Gallicos Græcas litteras uſurpaſſe, ſicut ipſi fecerunt Etruſci vel etiam, ut puta, quidam populi in Iberia.

Iuvet fortaſſe cautius inſpicere iſtos locos quos attuliſti, ſed hoc faciam poſtea, nam mihi non vacat nunc prorſus. Vale!
 
Last edited:
Top