LITTERÆ DIURNÆ

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Equidem non credo oportere deponens verbum quasi de nihilo promere.
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia
Studes arti mathematicae ?

Salvus sis, Quintiliane, hoc in Foro! Perge, quaeso, lingua latina uti, sicut iam fecerunt haud pauci homines abhinc plurimis saeculis!

Ad quaestiunculam tuam: minime, arti mathematicae nunc non studeo. Illius studiosus fui adulescens, et nonnullas res memini.
Quod reapse dicere velim est quidni magistri ex discipulis suis quaerant ut lexicon linguae latinae tantum in lectionis pensisque adhibeatur. Vocabularium duobus sermonis, latino et patrio, primum utile, deinde inutile, denique nocivum, mea sententia, est.
 

Quintilianus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
France
Valde velim, utinam possem hanc in linguam quae cogitaverim reddere.
Incepi nuper linguam graecam discere. Literrae pulchriores latinis mi videntur. Et multa alia placent, primo sane orationem obliquam cum iuxta hanc 'acc. cum inf." constructionem sit ὅτι -- atque indicativum saepius in obliquis questionibus reperiri.
Gratias tibi, atque, quaeso, sine cura sis, valebo enim si vales.
Vale igitur !
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia
Hesterno die Romae Decurionum Coetus statuit Ovidii illius Nasonis relegationem ab Octaviano Augusto iussam delendam esse.
http://roma.repubblica.it/cronaca/2017/12/13/news/campidoglio_mozione_m5s_no_all_esilio_torni_ovidio_-183998538/?ref=RHPPRB-BH-I0-C4-P5-S1.4-T1

Ad hoc pervenerunt Decurioni exhortationibus illustrium iurisconsultorum Sulmonis, Ovidii patriae, qui iam abhinc annos sex statuerant insignem filium civitatis suae in integrum restituendum esse; opus erat autem alteri po ëtae patriae id ratum habere: quod heri factum est legis momento, nam Urbis Decurionum Coetus adfirmavit se, cogitatione et mente, Senatus Populique Romani historicam continuationem esse.
 

Quintilianus

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
France
 

Lucius Aelius

Linguistics Hippie

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Greensburgus, Carolina Septentrionalis
Vita est bona: amans meus enim nuperrime negotium novum suscepit, egoque mox semestre finale scholae mox incipiam, et iam picturas pro candidata cuidam repraesentatum petenti facio (amicus enim meus est pars cohortis eius).
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia
Vita est bona: amans meus enim nuperrime negotium novum suscepit, egoque mox semestre finale scholae mox incipiam, et iam picturas pro candidata cuidam repraesentatum petenti facio (amicus enim meus est pars cohortis eius).
Bona est vita, Luci Aeli atque bonum novus facit initium annus: crastino die Augustam Bracarensem una cum familia petam, ut rursum visam splendidissimam inter Europaeas metropoles.
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Salvete amici! Spero te omnes felicissimas Dies Natalis et Novi Anni habuisse atque omnia hoc in foro bona mansisse. Mihi ignoscite, quaeso, absentiam longam meam; excusationem habeo. Tres dimidiumque menses in studiis difficilissimis occupabar, nunc autem (brevi quamquam) libera sum! Tres mihi scholae erant, Graecis de litteris omnes: una in tragoediam Medeam Euripidis, altera in carmina Sapphus, altera etiam in theologiam Joannis Damasceni. Quattuor cunctos dialectos legebam! At hoc faciendum mihi non solum erat; adiutor magistri Latini (classis tironum) probationes multas corrigere debebam! In sacello etiam collegii multa faciebam cantando floresque parendo liturgiaeque serviendo. Neque obliti fueritis me discipulos clavilis (etiamsi duo solum) adhuc habere! Arbitrario etiam cursui (sine puncta credita at iucundo) de libro “Descensio Columbae” Caroli Uiliemi aderam…

Verbo semestre mihi occupatissimum erat! Quomodo superfui? Ipsa nescio. (Mense Decembre cecidi vero in morbum graviorem, ut tussibus crebris vix dormire possem atque extensionem ultima pro scriptione quaerere mihi oporteret.) Superfui tamen convaluique, et omnibus in scholis notam summam adepta sum!

Quid agitis?
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Salve Callaina! Bene est te iterum apud hoc forum videre. Apparet te maxime negiotiosam esse, sed cum plurimum tempus in Graecis litteris legendis consumas, iucundum negotium videtur.
Hodie schola ob nivem clausa est, ergo domi maneo. Sed necesse est mihi legere ex libro septimo Commentariorum De Bello Gallico capitula I-LXXVI (licet Anglice legere, sed quidni, cum tot horas otii habeam, Latine legam?) et plurimis quaestionibus (amplius octoginta quinque) respondere, ut cras in schola de illis capitulis loquamur. Capitula LXXVII, LXXXIV-LXXXIX Latine mox legemus. Ceterum bene valeo (paululum ego quoque superiore mense aegrotavi, sed convaluisse videor)

(brevi quamquam)
hoc, puto, rarum est, verbum "quamquam" sic postponi. Tacitus quidem ita facit (mira quamquam ponit pro "quamquam mira (erant)"), sed nusquam alias vidi, et, si recte memini, commentarius de Tacito dicit inusitatum esse.
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia
Callaina, doleo epistulae tuae missae non respondisse, distentissimus tamen eram de domo mea reficienda: ad alteram pro tempore movimus atque, ut mente fingere potes, otium mihi defuit ad multa facienda. Doleo, ut dixi, quoniam autem magis dolebam abstentiā tuā ab foro hoc, laetor nunc te inter legentes scribentesque rursus numerare. Vale, doctissima Callaina, qui tam bene te in scholis gerit!
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia

Novissimum librum Roberti Calasso, doctissimi scriptoris, praesidis domi aeditoriae “Adelphi”, nuper legi.
Titulus est “De praesenti innominabili” et plerumque agitur de “Homo saecularis” quem iam (hoc quoque in libro scriptum est) Petrus e Celle – monachus Benedictinus - saeculo decimo secundo, delineabat:
“ Aspicimus igitur per fenestram quietis contemplationisque volubilem vitae saecularis rotam….intelligere poterimus inconstantiam magnam quā perturbatur saecularis conscientia dum circumit….Aspice areas, aspice cauponas, theatrum, postribulum…hic et illic hominem saecularem invenies” (pag. XLIII)

Nonnullas sententias quibus commotus sum:
“saecularizare” – ut ita dicam – “primum est vincla laxare…et nonnumquam ipsa solvere….Saecularitas convincere non vult, ipsa adhiberi tantum quaerit” (pag. XLIV-XLV)

“Saecularitas per viam negativam definitur quia ignorat atque e se excludit res divinas, sacras, Deos vel Deum” (pag. L)

“Saecularitas…est prima religio quae non ad externa essentia intendit sed ad se ipsam” (pag. LII)

Mundus saecularis ac democraticus libero arbitrio ac facienda scientiae fide innititur. Scientia autem…argumentationibus probationibusque variis, liberum arbitrium negat…Tam grave hoc est dilemma ut agnosci non quit. (pag. LVIII)

Sed haec hactenus, ne molestior plerisque fiam. Pauca tantum addam, illa ab insigni auctore relata, sunt quae ille qualiscumque sum sentio et patior: de iis, multo modestius, dixi in epistoliis meis in quibus de "sacrorum" iactura agebatur.

Bene valete omnes
 

Gutavulfus

Member

Location:
Romae
Salvete!

Nuper coepi legere epistulas Senecae ad Lucilium et possum, quamquam nondum omnes perlegi, dicere eas, iure meritoque, esse optimas luculentissimasque.

Valete!
 
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Varsovia
Et mihi illae multum placent.
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia
Mihi quoque placent Senecae epistulae, quibus multum discere possum et de Epicuro illo deque Socrate atque aliis.
Quid autem de Lucilio? Vir hic quem Seneca ad memoriam aeternam deligavit, plurimis epistulis vituperatur, quod revera nescio an me ferre potuisse!
 

Gutavulfus

Member

Location:
Romae
Mihi quoque placent Senecae epistulae, quibus multum discere possum et de Epicuro illo deque Socrate atque aliis.
Quid autem de Lucilio? Vir hic quem Seneca ad memoriam aeternam deligavit, plurimis epistulis vituperatur, quod revera nescio an me ferre potuisse!

Malo, ut ita dicamus, fingere mea in menti Lucilium discipulum, cui Seneca, tamquam magister, praebuit auxilium. Utcumque, ut dixi, nuper coepi legere; debeo altius in animum Senecae, per litteras, penetrare.
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia
Malo, ut ita dicamus, fingere mea in menti Lucilium discipulum, cui Seneca, tamquam magister, praebuit auxilium. Utcumque, ut dixi, nuper coepi legere; debeo altius in animum Senecae, per litteras, penetrare.
Bene dixisti, Gutavulfe, operae pretium est usque eo exspectare donec altius in Senecae animum penetras. Facundus est auctor, ex illo multa discere possumus.
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia
Nuper didici periodicum "Voluptuarius" (anglice: Playboy) in Foederatis Septentrionalis Americae Nationibus fuisse magni momenti non modo ob imagines quae formosissimas praebebant feminas, sed etiam propter novos quos proponebat mores.
Anno 1965 septuagies centena milia exempla periodici illius venierunt: qui tam multos lectores attingere voluisset, ephemeride hac uti cogebatur; nec Martinus ille Lutherus King, hominum nigricolorum custos, dubitavit colloquium percontativum concedere, quod inter discinctarum mulierum imagines editum est.
Eminens scriptor R. Bradbury hoc periodico celebratam suam fictioni scenicae fabulam quae "Fahreneit 451" inscribitur in seriei partes foras dedit. In "Voluptuarius" et scripsit Iohannes Steinbeck ille.
Insequentibus annis pervulgavit "Voluptuarius" televisificam transmissionem cuius nomen "Coenaculum" - anglice "Penthouse" - in qua homines intellectuales, artifices multi necnon cives rei publicae servientes, in latisellis accumbantes, de variis disserebant argumentis. In episodia quadam inter hospites erat Ella Fitzgerald, praeclara afroamericana cantrix: primum spectatores in exedra colloqui videre poterunt simul albos atque nigricolores homines. Non fuit illud periodici inceptum a morum sanctitate pulsum: erat tantum praescribere voluptuariis hominibus esse non aptum cutis colorem avertere a voluptatibus eorum.
Hinc satis elucet maiorem interdum habere vim ad moralitatem mutandam, secundum novissimos mores vivendi voluptatem quam quod salva conscientia sentimus.
Valete
 

navarchus

Member

Location:
Roma, Italia
Fuit Ioannes Petrus Hebel (1760-1826) eminens scriptor Germanus, genere scribendi venusto ac lucido, qui lingua sua optime usus est, ut Ioannes ille W. Goethe et Elias Canetti nec non alii insignes litterati proclamaverunt.
In libro suo qui "Rhenani domestici amici cistella" (Germanice: Schatzkästlein des rheinischen Hausfreundes) inscribitur, multas fabulas narravit quibus consilia plurima praebere voluit.
Huius libri Itala editio mihi est, domus editoria Guanda, annus editionis 1988. Lepidissimae fabulae cuius titulum "Non intellego" ("Kannitverstan" quae a Batava lingua "Ik kan niet verstan" transcriptio est), Hebel breviorem quoque editionem latine curaverat, quam inseruit libro suo cuius tutulum "De scripturae genere" (Germanice "Stilbuch") pro discipulis parato. Est fabula quae errores nostros interdum viam esse ad veritatem agnoscendam ostendere vult; eandem vobis refero:
<< Amstelodami advena quidem Germanus et linguae eius gentis ignarus, cum augustas aedes mirabundus conspiceret, praetereuntem compellavit curiosulus: "Dic mihi, bone vir, cujus sunt hae aedes?" Cui ille festinans, "Kannitverstan" inquit. Germanus existimans hoc esse nomen beati illius, cuius esset marmoreum illud, auroque praenitens palatium, porro ambulat, ad portum pervenit. Hic ex magna navi, mercibus Orientis onusta, immensae opes ad terram advolvebantur. Et hic interroganti, cuius tandem essent haec omnia, respondit operarius: "Kannitverstan". Peregrinus noster nil firmius sibi persuasit, quam hunc Kanniverstan eundem esse, cujus magnificas aedes paulo ante suspenso ore fuerat admiratus. "Eja, itane est|" inquit, "qui talia navigia in mari habet, cui tales opes ex remotissimis oris Oceanus ad pedes effundit, huic equidem non miror, tales aedes habitari. At ego, quam miser sum et egenus, cui si centesima pars huius copiae contigeret, beatissimus mihi viderer". Sic fatus, et vitam suam sortemque pertaesus, ex portu redire coepit, cum funus insolita pompa ejus oculos et animum in se converteret subito. Et hic quaerenti, quis esset quem efferrent, respondit nescioquis: "Kannitverstan". "O miser Kanniverstan", exclamat, "quid nunc iuvant te reconditi thesauri, quid marmor nitidum aedium tuarum, et auro fulgentia tecta. Et me quid iuvant querelae. Contentus vivam. Nam "omnes eodem cogimur".>>
Valete
 
Top