LITTERÆ DIURNÆ

Quasus

Civis Illustris
Avē! Sī voluntās est tibi aliquid Latīnē scrībendī dē vītā cottīdiānā vel dē tuīs cōgitātiōnibus vel dē aliīs rēbus gravibus aut nūgācibus, hīc locum inveniēs. Age!
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Modo domum reverti. Vidi tæniolam cinematographicam cum amico titulo Angeli et Dæmones. Bona mihi esse videbatur. Quid putatis?
 

Chamaeleo

New Member
Ipsam nōn vīdī, sed The Da Vinci Code immō vīdī lēgīqve. Oblectat, sed nōtiōnēs ejjus stultæ sunt. Aliqvot pāgĭnās hujjus librī novī lēgī, ac simillĭmæ librō prīmō vīsæ sunt.
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Quamobrem tu dicis notiones eas stultas esse? Immo liber Angels & Demons primus impressus erat, antequam editionem The Da Vinci Code, ut legi.
 

Chamaeleo

New Member
Auctor Dan Brown multa stulta dīxit! Eccē exempla.
 

paruos

Civis Illustris
euge! incepistis iam sed non uidi ego! :shock:

bonum! melius in ueritate quam plus tempus expectare ...

Dan Brown Angels and Demons ante The Da Vinci Code scripsit, sed gentes paucae hoc sciunt, quia secundus ad theatrum it ante primum.

neutros uidi ... sed Pirates of the Caribbean amo! :mrgreen: (et Septem Samurai uidi, recentibus diebus. bene amaui. excellens fabula!)
 

paruos

Civis Illustris
hep, Quase!

solutionem tituli multum amaui! "LITTERAE DIVRNAE" quaestionem soluit ;)

amici!: meum signum legite, quaeso ... si aliquid erratum notabunt in scripta mea, gratus ero uobis me corrigentibus. et melius facietis cum hoc agetis in filo, quia correcta scripta erunt apud omnes, inclusi hi qui sine inscribentibus nominibus eorum uisitant :mrgreen: ... tempus urget, et quae fuerunt forsit corrigere non poteram semper, sed, cum legam uestras commentationes, discam, puto :wondering:, ut etiam alii--

P~
 

Quasus

Civis Illustris
paruos dixit:
solutionem tituli multum amaui! "LITTERAE DIVRNAE" quaestionem soluit ;)
Ista verba mihi sunt grātissima. ;)
paruos dixit:
filo, quia correcta scripta erunt apud omnes, inclusi hi qui sine inscribentibus nominibus eorum uisitant :mrgreen: ... tempus urget, et quae fuerunt forsit corrigere non poteram semper, sed, cum legam uestras commentationes, discam, puto :wondering:, ut etiam alii--
P~
Rēctē loqueris, certē errāta sunt ēmendanda. Dubitō autem hoc in eōdem fīlō faciendum esse, nam errātōrum disputātiō colloquiō fortisan impediat. Prōpōnō ut fīlum speciālem īnstruāmus, potius in "Sermōne Latīnō Generālī", ut et Anglicē scrībere possimus.

Dum cōnsilior tibi, parue, ut (per)paucī prō *gēns pauca scrībās.
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Tibi invideo, Quase, hanc serenam tempestatem vernam. Quot gradus in Russia nunc habetis? Adestne iam multum solis?
 

Quasus

Civis Illustris
Dē tempestāte semper libenter loquor. :D

Hīs diēbus temperiēs in urbe meā frigidula est. Hodiē gradūs duōdēvīgintī habuimus, crās autem dumtaxat sēdecim exspectāmus. Caelum saepe nūbibus cooperītur, nōnnunquam pluit. Sed hodiē opportūnitātem ambulātiōnis habuimus, quam ob rem gaudēmus.

At tū, Matthee, cūr mihi invidēs? Num in Ludoviciānā caelum nōn favet?
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Tibi invideo quod in mea regione Ludovicianæ cælum semper fere nimis humidumst calidumque. Pertædet me huius tempestatis molestæ. Triginta gradus temperaturæ nunc, sed modo pluere cœpit et aer paulisper frigidior fit. Ut iam scis, hic non sum natus. Puto vos Russicos tempestatem æstuosam æque moleste ferre, nonne itast?
 

Imber Ranae

Ranunculus Iracundus
In Polonia, nisi fallor.
 

Quasus

Civis Illustris
mattheus dixit:
Puto vos Russicos tempestatem æstuosam æque moleste ferre, nonne itast?
Ita. Multīs aestus displicet. Mihi quidem temperiēs callidior quam vīgintī quīnque gradūs molestiae est. Ūnā cum hūmiditāte aestus, meā sententiā, omnīnō intolerābilis est.
 

Matthaeus

Vemortuicida strenuus
Etiam, Polonicus sum. Quā urbe incolis, Quase?
 

paruos

Civis Illustris
Quasus dixit:
paruos dixit:
filo, quia correcta scripta erunt apud omnes, inclusi hi qui sine inscribentibus nominibus eorum uisitant :mrgreen: ... tempus urget, et quae fuerunt forsit corrigere non poteram semper, sed, cum legam uestras commentationes, discam, puto :wondering:, ut etiam alii--
P~
Rēctē loqueris, certē errāta sunt ēmendanda. Dubitō autem hoc in eōdem fīlō faciendum esse, nam errātōrum disputātiō colloquiō fortisan impediat. Prōpōnō ut fīlum speciālem īnstruāmus, potius in "Sermōne Latīnō Generālī", ut et Anglicē scrībere possimus.

Dum cōnsilior tibi, parue, ut (per)paucī prō *gēns pauca scrībās.
optima est idea tua :) faciemus nam filum ad errata corrigenda. sed ... ubi? :wondering: in "Discuss Latin (in English)", puto? ille locus proprius apparit mihi.

(et, denuo ... quis faciet? hoc facere possum, si uultis.) opiniones expectabo uestras.

P~
 

paruos

Civis Illustris
Maximilianus (noster) in forum de quo locutus sum inscripsit ... haha! :D migratio phaenomenon nouus est oculis meis. sed in foris tribus sum, unum de Playmobile (clarum est notare, puto ...), aliud de literattura (quo Maximilianus it) et hic.

(tempora sunt, cum puto et timeo expulsum me esse ex foro litteraturae :roll: , quia animus meus facilis non est :snooty: et, in foro de litteratura, ideae collident cum uiolentia :brickwall: ...)

domum non sum, et dicionnarium non habeo in manu :nono: uocabularius meus multum nam limitatus est!, me miserum! :( ... loqui difficillimum est. et apparet mihi Portucallicum magis loqui quam Latinum :mrgreen:

sed insistire debeo, ad loquendum, aut numquam loquar :-s ehem ... scribam.

et uos, quae difficultates sunt uestrae?
 
Top