Fuit Ioannes Petrus Hebel (1760-1826) eminens scriptor Germanus, genere scribendi venusto ac lucido, qui lingua sua optime usus est, ut Ioannes ille W. Goethe et Elias Canetti nec non alii insignes litterati proclamaverunt.
In libro suo qui "Rhenani domestici amici cistella" (Germanice: Schatzkästlein des rheinischen Hausfreundes) inscribitur, multas fabulas narravit quibus consilia plurima praebere voluit.
Huius libri Itala editio mihi est, domus editoria Guanda, annus editionis 1988. Lepidissimae fabulae cuius titulum "Non intellego" ("Kannitverstan" quae a Batava lingua "Ik kan niet verstan" transcriptio est), Hebel breviorem quoque editionem latine curaverat, quam inseruit libro suo cuius tutulum "De scripturae genere" (Germanice "Stilbuch") pro discipulis parato. Est fabula quae errores nostros interdum viam esse ad veritatem agnoscendam ostendere vult; eandem vobis refero:
<< Amstelodami advena quidem Germanus et linguae eius gentis ignarus, cum augustas aedes mirabundus conspiceret, praetereuntem compellavit curiosulus: "Dic mihi, bone vir, cujus sunt hae aedes?" Cui ille festinans, "Kannitverstan" inquit. Germanus existimans hoc esse nomen beati illius, cuius esset marmoreum illud, auroque praenitens palatium, porro ambulat, ad portum pervenit. Hic ex magna navi, mercibus Orientis onusta, immensae opes ad terram advolvebantur. Et hic interroganti, cuius tandem essent haec omnia, respondit operarius: "Kannitverstan". Peregrinus noster nil firmius sibi persuasit, quam hunc Kanniverstan eundem esse, cujus magnificas aedes paulo ante suspenso ore fuerat admiratus. "Eja, itane est|" inquit, "qui talia navigia in mari habet, cui tales opes ex remotissimis oris Oceanus ad pedes effundit, huic equidem non miror, tales aedes habitari. At ego, quam miser sum et egenus, cui si centesima pars huius copiae contigeret, beatissimus mihi viderer". Sic fatus, et vitam suam sortemque pertaesus, ex portu redire coepit, cum funus insolita pompa ejus oculos et animum in se converteret subito. Et hic quaerenti, quis esset quem efferrent, respondit nescioquis: "Kannitverstan". "O miser Kanniverstan", exclamat, "quid nunc iuvant te reconditi thesauri, quid marmor nitidum aedium tuarum, et auro fulgentia tecta. Et me quid iuvant querelae. Contentus vivam. Nam "omnes eodem cogimur".>>
Valete