Musica Latinae

bathtime

Member

Valde amo carmen Pervīvet Prō Tē Hoc Cor:


Spero carmina plura in Latinum brevi spatio conversa iri.
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Hoc carmen placet, sed nonnumquam (immo compluriens) vocales breves pronuntiatae sunt quasi longae sint, etiam "i" saepe consonans fit, cum non oportet.

Spero carmina plura in Latinum brevi spatio conversa iri.
*conversum iri; infinitivum futurum passivum non declinatur (coniugatur?).
 

bathtime

Member

Hoc carmen placet, sed nonnumquam (immo compluriens) vocales breves pronuntiatae sunt quasi longae sint, etiam "i" saepe consonans fit, cum non oportet.
Nemo est qui numquam errat; satis est me canto frui; sed, mihi placet te me hoc docere.

*conversum iri; infinitivum futurum passivum non declinatur
Nescio—tibi gratias ago!
 

Matthew Nace

New Member

Discipulus studiosus musicae sum (magistrum artium in musica theoretica habeo, et iam laboro ad doctorem philosophiae in musica theoretica obtentum). Miro quod Edgarbird de Anonymo IV locutus est, quia ego ipse Latina disco causa tractatos theoreticos legendi, atque tactatus Anonymi IV ipse ad hanc disciplinam me incitavit.

Notandum est, autem, quod Anonymus IV modulator (compositor musicae) non erat, sed scriptor de musica theoretica. Itaque musica Anonymi IV audere non possum, quia musica in tractatum eius non ab illo scribebatur. Is de organo (musica parisiensis) scribebat, atque in tractato eius, istam musicam ab duo modulatoribus factam esse dixit; nomina eorum Magister Leoninus et Perotinus Magnus erant. Ego quoque musica Anonymi IV audere soleo.

Interdum, commentariolo Dantii lecto, atque multi canticis Latinis ab me cantis, mihi lubet aliquid addere: canotores locutione ecclesiastico uti solent; saepe, locutio iste vocalibus brevibus non utitur. Utimur locutione isto quia paene omnis musica Latina supervivens pro ecclesia scriptus est. Etiam, aliqui putent quod vocales breves non debemus, quia toni musici longitudines suos proprios habent, et non lubet vocales breves canere, dum toni longi sint.

Si vis musica Latina audere, multa sunt in musica classica. Ego ipse "carmina burana" (Carl Orff) amo, "O Fortuna" praecipue. Ego quoque "Requiem" Mozarti amo (praecipue "Dies ire"), atque "Miserere mei" Allegrii.
 

Gutavulfus

Member

Location:
Romae
Tibi suadeo ut audias carmina gregis Tyrtarionis (quo in grege partem nunc capio). Nominatim, dilectissima mihi sunt Carmen Pythagorae, Horrida Tempestas et Ad Faunum. Pro dolor tamen postrema non invenies in rete omnium gentium...
 
Top