"Noctes Atticae" nostrae

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Arrgghhh. In certamine linguarum tradendarum ("the language translation contest"). Hanc sententiam scripsi, deinde mutavi; sed non recte mutavi... :(
Tradere non significat "translate". Hoc "vertere" aut "convertere" aut "interpretari" aut "transferre" dicitur. Sed forsitan etiam melius dicatur "in certamine interpretationis linguarum"..
 

Callaina

Feles Curiosissima
(Pars ultima, iam correcta secundum Pacificam :) )

Lux a pennis Corvi saliens rapide trans caelum dilata est. Colles atque silvae iterum valde nitebant. Coeperunt flumina gelata liquescere, arbores virescere, sol lucere; omnis natura gavisa est. Larvae statim luce territae fugerunt.

Magna cum laetitia animalia circa Corvum congregata sunt. "Macte virtute, Corve, servator terrae nostrae! Macte esto!" Et: "Tu autem, Loon, cantrix praeclara -- surge, quaesumus, surge et canta nobis! Cantita iterum mele laetissima tua, sicut solebas, ut una gaudeamus lucis reditu."

Loon in terra iacens tandem oculum unum aperuit, tum alterum. Dolenter atque difficulter surrexit. Tremens caput suum tulit et hiscebat ad cantandum, at -- miserum! -- nihil carminis laeti exiit, nihil meli belli, sed solum tenuis maestaque ululatio. Vox bella eius in perpetuum perdita est.

Etiamnunc ita est. Quotannis, cum lux ante hiemem primum tabescit, Cervus cornua sua amittit. Quotannis Ursus totam hiemem dormit. Corvus alta in arbore sedens praecavet assidue ne larvae umquam reveniant. Loon autem, olim cantrix bellissima, tenuiter maesteque semper ululat cum meminit vocem suam pulchram quam amisit.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
trans caela
"Caelum" cum pluraliter dicitur genus mutat, et "caeli" nec "caela" dicuntur.
arbores viridare
Verbum quod est "virido" paene numquam nisi in participio praesenti invenitur. "Virescere" aut "virere" usitatius dicas.
Larvae statim in terrore lucis fugerunt.
"In terrore lucis" parum usitate dictum mihi videtur, nisi forte vis biblicum loquendi modum imitari. Sin aliter, "luce territae" satis aptum videtur.
Iam etiam ita est.
Etiamnunc ita est.
Anno omni
Quotannis.
 

Callaina

Feles Curiosissima
"In terrore lucis" parum usitate dictum mihi videtur, nisi forte vis biblicum loquendi modum imitari.
Non conabar hoc modum imitari, sed fortasse quoddam huiusmodi in Vulgata legeram atque memineram.

"Caelum" cum pluraliter dicitur genus mutat, et "caeli" nec "caela" dicuntur.
Verbum quod est "virido" paene numquam nisi in participio praesenti invenitur. "Virescere" aut "virere" usitatius dicas.
Etiamnunc ita est.
Quotannis.
Gratias tibi. :)
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
*hunc modum... quiddam
 

Callaina

Feles Curiosissima
Quaestionem habeo. Nonnumquam, cum hanc fabula verterem, dubitavi utrum perfecto an imperfecto uti me oporteret. Suntne ulli loci in hac fabula in quibus me debuisse altero uti putes?
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
*hanc fabulam

Nullum utrius temporis improprium usum animadverti praeter unum quem dixi (erat autem illud "silentium erat", ubi "fuit" melius mihi visum est).
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
De tintinnabulis paschalibus, et quid de eis ego puera stulte crediderim.

His in terris solent parentes dicere pueris parvulis paschali tempore tintinnabula volatilia advenire atque cuppedia aliave parva dona caelo demittere quae dona pueri deinde quaerant et inveniant. Me autem parvulam quotannis parentes mei paschali tempore, quo die tintinnabula illa paschalia, ut aiebant, ventura erant, in quendam locum rurestrem ducebant, ubi erant sparsae per rus domus atque alia quaedam aedificia eo modo quo ducentis fortasse abhinc annis fieri solebat structa et ornata, quae homines viserent delectationis causa. Nonnumquam vero et aliis temporibus (non paschalibus) illuc ibamus, et eo ego loco valde delectabar. Cum autem paschali tempore ibamus, haec fieri solebant: erat ibi parvus campus prope unum illorum aedificiorum antiquo modo structorum situs, quo per acclivem tramitem accedebatur. In eum campum fecerant me parentes ut crederem a tintinnabulis dona demitti. Cum igitur perveneramus ad imum tramitem, mihi matrique dicebat pater meus — is autem saccum tergo portabat, cui nimirum tintinnabulorum dona inerant — "Ite ambae ambulatum paulisper, dum ego ascendo ut videam iamne tintinnabula venerint" — ipse videlicet dona per campum sparsurus. Discedebamus, ac paulo post pater nos rursus conveniebat dicens venisse tintinnabula. Tum omnes ascendebamus in campum atque ego laeta dona quaerebam et tollebam. Hodie autem demiror tam credulam esse me potuisse ut nihil omnino suspicarer, ne tum quidem cum pater solus cum sacco ascendebat in campum.
 

Callaina

Feles Curiosissima
Gratias multas pro correctionibus, ut semper. :)

Estne autem ullum -- quod non mendum est sed fortasse incommodium -- quod aliter scribas? (Non solum menda sed generalius modum Latine scribendi meum meliorem facere volo...)
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Neque ego certo scio; istiusmodi res minime in litterarum monumentis inveniuntur, hahae, sed "ooooo" verisimile videtur. :D
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Gratias multas pro correctionibus, ut semper. :)



Estne autem ullum -- quod non mendum est sed fortasse incommodium -- quod aliter scribas? (Non solum menda sed generalius modum Latine scribendi meum meliorem facere volo...)
Nullum memini, sed oportet omnia relegam... Posterius faciam.
 

Callaina

Feles Curiosissima
De tintinnabulis paschalibus, et quid de eis ego puera stulte crediderim.

His in terris solent parentes dicere pueris parvulis paschali tempore tintinnabula volatilia advenire atque cuppedia aliave parva dona caelo demittere quae dona pueri deinde quaerant et inveniant. Me autem parvulam quotannis parentes mei paschali tempore, quo die tintinnabula illa paschalia, ut aiebant, ventura erant, in quendam locum rurestrem ducebant, ubi erant sparsae per rus domus atque alia quaedam aedificia eo modo quo ducentis fortasse abhinc annis fieri solebat structa et ornata, quae homines viserent delectationis causa. Nonnumquam vero et aliis temporibus (non paschalibus) illuc ibamus, et eo ego loco valde delectabar. Cum autem paschali tempore ibamus, haec fieri solebant: erat ibi parvus campus prope unum illorum aedificiorum antiquo modo structorum situs, quo per acclivem tramitem accedebatur. In eum campum fecerant me parentes ut crederem a tintinnabulis dona demitti. Cum igitur perveneramus ad imum tramitem, mihi matrique dicebat pater meus — is autem saccum tergo portabat, cui nimirum tintinnabulorum dona inerant — "Ite ambae ambulatum paulisper, dum ego ascendo ut videam iamne tintinnabula venerint" — ipse videlicet dona per campum sparsurus. Discedebamus, ac paulo post pater nos rursus conveniebat dicens venisse tintinnabula. Tum omnes ascendebamus in campum atque ego laeta dona quaerebam et tollebam. Hodie autem demiror tam credulam esse me potuisse ut nihil omnino suspicarer, ne tum quidem cum pater solus cum sacco ascendebat in campum.
Quando et quemadmodem tandem invenisti ista tintinnabula paschalis ficta esse? ;)
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Non memini.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
*quemadmodum... paschalia
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Artius artiusque collum eius comprimebant, strictius strictiusque trahebant
Colles atque silvae iterum valde nitebant.
His ego locis fortasse perfecto tempore verba posuissem. Sed fortasse imperfectum non vere pravum est.
Vox bella eius in perpetuum perdita est.
Hic puto me plus quam perfecto tempore "perierat" posituram fuisse, nam non tum cum canere temptavit vox eius periit: tum solum cognitum est eam periisse, sed iam prius perierat.

"Periit" autem et "perierat" usitatiora sunt quam "perdita est" aut "erat".
Ad terram ruit et statim ita sternere coepit ut nemo eum excitare posset.
Hic autem, quod non animadverteram prius, "stertere" dicere voluisti.
 
Top