"Noctes Atticae" nostrae

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Aliquoties certe mihi accidit.
 

Callaina

Feles Curiosissima
Ego in illis parvulis verbis qualia sunt "et/and", "or/aut", "non/not" saepissime inter linguas erro, ut mihi videtur.
Ego quoque hoc nonnumquam (in foro) feci (deinde celeriter correxi).
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus
Sed aliud Callaina rogan.
illud tempus quo primum studere coepi (biochemiae, et cetera, cum iuvenis eram) -- licet posterius nonnullum temporis studere destiterim? An illud tempus quo solum linguis antiquis studere coepi?
Non vidi.

Callaina, volebam dicere quaestionem quam feci ut pateat ("bolded").
 

Callaina

Feles Curiosissima
Sed scis quamdiu linguis antiquis in universitate studebam; coepi illo tempore quando tu ipse in universitate studere coepisti... :p
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
*studeam
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus
Sed scis quamdiu linguis antiquis in universitate studebam; coepi illo tempore quando tu ipse in universitate studere coepisti... :p
Immo iam memini...! :doh:

Ne unguibus tuis me vulneres, quaeso...
 

Callaina

Feles Curiosissima
LOL. Octo menses in universitate abfuisti atque nunc omnia de foro oblitus es... :(
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus
Non omnia, sed nonnulla. ;)
 

limetrees

Civis Illustris
Vobis auxiliantibus (pro quo gratias iterum), totum poema belgicum illud latine rediddi. Spero placiturum. Callaina rogavit quis poeta sit. Sed antequam respondeo, ut genus ludi lingarum, potestne aliquis alius dicere quis poeta sit, etiam interrete utens?

----
Somniavi me lente vivere, lentius quam veterrimum lapidem.
Horrificum fuit: circum me festinabant tremebant movebantur omnia quae quiescere videntur.
Conatum vidi quo arbores se ex terra protrudebant, dum rauci hesitantesque cantant, dum anni fugunt pallescentes ut iris.
Tremorem maris vidi, eius tumentiam et retractum, ut guttur giganteum bibendo.
Et diem noctemque flammantem et tabescentem, ignem vacillantem.
Desperationem et eloquentiam in rerum gesticulationibus quae aliter frigida sunt, eorum contentionem, et anhelum acerbumque nisum.
Quomodo illud non prius sciveram, prioris temporibus non melius videram?
Quomodo potero id unquam oblivisci?
 

limetrees

Civis Illustris
Mihi valde placet! :)



At nescio quid hic dicere volueris. "As if a giant mouth was drinking it", fortasse?
Sic etiam, sed fortasse "throat" loco "mouth"
Edit, non est "drinking it" sed solum "like a giant throat drinking"
 

Callaina

Feles Curiosissima
Igitur, ut puto,"ut/quasi guttur giganteum bibens."
 
Hoc filo amœnissimo omni nondum a me lecto, mihi tamen addendum'st. Illæ Noctes Atticas nondum Latine expertus sum ad facile legendas, sed quod legi mihi perplacet. Errores Latinitatis, quæso, emenda/te.

Hodie veram hanc fabellam didici de Jimmy Carter, qui quondam Præsidens erat Fœderatorum Civitatum.

Quomodo Jimmy Carter moram belli civilis audacia sua fecerit et morbum horrendum vixerit.

Morbus qui "Vermis Guinensis" ("Guinea Worm") vocatur quondam homines atrociter vexavit. Anno MCMXLVII (1947), fere quingenta centena milia (50,000,000) hominum laceravit. Anno MCMLXXX (1980), tamen, Societas Salubritatis Terrenæ ("World Health Organization") morbum exstirpare, ut sperabant, cœpit. Primo pugnatum prospere est; jam anno MCMLXXXVI (1986), minutus erat hoc numerus ad triginta quinque centena milia (3,500,000). Jam MCMXCV (1995), tamen, plerusque ægrorum Sudan incolebant, ubi bellum atroce civile multa lustra pugnatum medicos eis arcebat.

Jimmy Carter (non jam Fœderatorum Præsidens Civitatum), cui cordi erat pugna contra Verme Guinensi, menses duces belli frustra imploraverat ut, arma deponentes, medicos pervenire oppidos sinerent. Ducem tandem defectorum persuasit; Bashir vero, præsidens Sudanus, jam obstabat. Denique, spe fere dejecta, Carter ad Khartoum vehitur, nuntio televisifico comitante. "Nuntius," præsidenti Bashir inquit Carter, "fores me præstolat. Hoc cœtu confectu, eum alloquar. Dicam aut pacem temporis spatium factam esse aut morbum de novo nominari 'Vermem Sudanensem.' "

"Pax Verminosa Guinensis" sex mensis duravit.

Anno MMXV (2015), Verme Guinensi laborabant XXII (22) tantum—in toto orbe terrarum.
 

Ignis Umbra

Ignis Aeternus

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Errores Latinitatis, quæso, emenda/te.
Faciam.
Illæ Noctes Atticas nondum Latine expertus sum ad facile legendas
"Illas."

Illud autem "nondum Latine expertus sum ad facile legendas" parum intellegitur...
Fœderatorum Civitatum
"Foederatarum." "Civitas" enim feminini generis est.
morbum horrendum vixerit.
Hoc nihil significat. Num "vicerit" voluisti dicere?
hoc numerus
"Hic numerus."
plerusque ægrorum
"Plerique aegri."
bellum atroce
"Atrox."
eis arcebat
"Ab eis."
contra Verme Guinensi
"Contra Vermem Guinensem."
pervenire oppidos
"Pervenire in oppida."
spe fere dejecta
Dici solet "aliquis spe deicitur" potius quam "spes deicitur", ut mihi videtur.
fores me præstolat
"Foris."
Hoc cœtu confectu
"Confecto."
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Fabella quaedam quae me pueram multo terrore affecit.

Cum adventet is dies festus qui Anglice "Halloween" vocatur, putavi visum iri consentaneum, si fabellam horribiliorem describerem, quae mihi puerae decem fere aut undecim annos natae narrata est, meque multo tum terrore affecit. Ea autem fabella, quoad repetere memoria possum, erat fere huiusmodi:

Piscator quidam in flumine piscans, cum lassitudo eum cepisset, iacit ancoram et in ipsa navicula decumbit ut ibidem brevem somnum capiat. Cum decubuisset oculosque clausisset, mox sentit quasi vento vehementius flante fluctibusque turbatis agitari naviculam. Sollicitatus se in navicula erigit ac circumspicit: at omnia tranquilla, ventus nullus, aqua immota. Somniasse se putat, recumbit, rursus oculos claudit, paulisper dormitat. Sed ecce mox quasi immani tempestate orta furentibusque fluctibus naviculam violentissime iactari sentit ac paene subverti. Perterritus piscator se erigit; quod simul atque fecit, omnia rursus sunt tranquilla visa. Tamen ille cum haec ei mira viderentur ita ut nescioquid adhuc metueret, satius arbitratur ripam repetere. Sed ubi conatur ancoram tollere, non potest, ancora haeret. Diu frustra conatus tandem ingenti nisu trahens eam a fundo avellit; quam dum tollit, sentit solito graviorem esse. Tandem ex aqua extrahit: ancorae haerebat tabe confectum feminae cadaver.
 

Callaina

Feles Curiosissima
Quis tibi fabulam hanc narravit? Num piscator ipse? ;)
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
A monitor in a sort of scout camp.

(Difficile erat hoc Latine dicere.)
 

Callaina

Feles Curiosissima
Non sciveram, "scouts" in Belgio esse. Quales res fecistis? Placuitne tibi?
 
Top