"Noctes Atticae" nostrae

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Hodie linguae Graecae studere debeo; sed scribam brevaem narrationem.

Dictum quoddam Anglicum est: "Avis quae maturrime advenit, vermem capit." (Dicitur ad animos excitandos ad primo mane surgendum.) Quaedam amica mea mane nimis odit; scilicet dictum istud ei haud placet. Dixit autem amicae sponsus eius se huic dicto ita respondere solere: "Licet" inquit "avis quae maturrime advenit vermem capiat, secundus tamen mus caseum capit."
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Hahae, lepide ille dixit.

*brevem
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Gratias ago. :)

Mane non amo ipsa, ergo dictum eius lepidum mihi quoque videtur... ;)
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Quomodo avis illa, quae "Loon" appellatur, vocem suam amiserit

Haec fabula longior est, Canadiana aboriginea, quam puera in libro legi; ut memini, eam nunc Latine tradam. "Loon" quaedam avis aquatica Canadiana est, lacus habitans, in nummis Canadianis depicta. Singularem vocem habet, quae quasi cachinnatio fera videtur; simul autem tristior est. Hic audiri potest, si velis.

Olim autem -- ut tradunt -- Loon vocem bellissimam habuit. Hac aetate aurea omnia animalia, Cervus et Ursus et Corvus et Loon ipsa, beatissime vivebant; neque metus neque egestas usquam erat. Omnia animalia saepe ad lacum congregabantur ad Loon audiendam; colles atque silvae virides atque aquae in sole resplendentes carmine laeto resonabant.

Sed quodam die pax eorum subito rupta est. Larvae enim malignae clam advenere, lucem eripuere, eam in arca post altum murum celavere.

Sine luce neque flores neque arbores vigere poterant. Flumina congelari coeperunt et animalia algere; tellus tota desolata frigidissimaque facta est.

Summa in desperatione animalia tandem congregata sunt. Incivem se aspexere, cum timore rogavere: "Quis eo adibit, ut lucem rursus nobis ferat? Quis satis fortis est?"

(Pars prima finita est; cetera sequentur.)
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Gaudeo quod laus mea laudatur. :D
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
(Pars secunda. Additum: nonnullas correctiones secundum Pacificam feci... :) )

Statim surgens Cervus, capite sublato, auguste "Ego" inquit "fortissimus sum; igitur ego lucem vobis referam. Impedimentum maximum claret murum esse; eum incurram atque cornibus magnis meis sternam. Muro strato facillime lucem recipere poterimus." Omnia animalia ei plausere et eum currentem ad murum aspexere. Impetum violentum subito fecit et magno cum ictu murum ferit, sed murus incolumis stetit. Iterum iterumque incurrit donec -- eheu! -- primum cornu unum, tum alterum, impactum muro fractum est et de capite cecidit. Tandem, cornibus amissis, magno in pudore rursus ad animalia alia revenit.

Consternata animalia iterum rogavere: "Quis eo adibit, ut lucem rursus nobis ferat? Quis satis audax est?" Ursus pedes pervalidos iactans "Ego" inquit "audacissimus sum. Impedimentum maximum claret non murum sed istas larvas esse; ad certamen eas provocabo. Quis me victurum esse dubitet? Larvis victis facillime lucem recipere poterimus." Omnia animalia Urso quoque plausere cum ad murum animose ambularet. Rugiens "Stultae" inquit "larvae, quo usque post murum istum latebitis? Adeste, nisi timidae! Adeste atque pugnate!" Larvae autem se invicem aspexere atque crudeliter risere; confestim Ursum circumvenere et eum incantationibus infernis cepere. Ad terram ruit et statim ita sternere coepit ut nemo eum excitare posset.

Tristiora etiam animalia deplorare coeperunt. "Eheu" inquiunt "eheu, numquam lucem recipiemus! Omnia in frigore tenebrisque peribimus! An nemo valet? Nemo lucem nobis reddere potest?" Diu silentium fuit, tum Loon leniter "Ratio" inquit "nobis, ut puto, mutanda est. Neque fortissima neque audacissima, sed parva sum; ergo furtive trans murum labar et in tenebris arcam aperiam. Luce sub pennis celata clam reveniam et lucem vobis reddam."

(Pars secunda finita est; tertiam atque ultimam cras scribam.)
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Impedimentum maximum clare murus est
Melius atque Latinius: Impedimentum maximum claret murum esse.
muro collisus est
Cum muro, sed ne de hoc quidem certa sum; fortasse etiam melius "murum ferit".
murum incolumis stetit
Murus.
adversus murum fractum est
Hoc insolitum forsitan videatur...
incantionis infernis
Quid hoc "incantionis"? "Incantamentis", fortasse?
confestim Ursum circumvenerant et eum incantionis infernis ceperant.
Tempus quoque forsitan non aptissimum sit. "Circumvenerunt" et "ceperunt" aptiora mihi quidem videntur. Aliter ante circumvenisse larvae et cepisse quam aspexisse et risisse videntur.
An nemo valeat? Nemo lucem nobis reddere possit?"
"Valet" et "potest" aut "valebit" et "poterit" aptiora videntur quam "valeat" et "possit".
Longum tempus silentium erat
Melius: "diu silentium fuit".
super murum labar
Trans murum?
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Hoc insolitum forsitan videatur...
Quomodo melius dici potest?

Quid hoc "incantionis"? "Incantamentis", fortasse?
Incantationibus (lapsus stili, iam id correxi) ;)

Tempus quoque forsitan non aptissimum sit. "Circumvenerunt" et "ceperunt" aptiora mihi quidem videntur. Aliter ante circumvenisse larvae et cepisse quam aspexisse et risisse videntur.
Volui dicere quasi Anglice "In a moment they had surrounded him and caught him..."

"Valet" et "potest" aut "valebit" et "poterit" aptiora videntur quam "valeat" et "possit".
Cur non subiunctivus deliberativus hic aptus est?

Trans murum?
Ita est (Anglice "over the wall").
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Quomodo melius dici potest?
Fortasse "impactum muro fractum est".
Volui dicere quasi Anglice "In a moment they had surrounded him and caught him..."
Ita quidem ista legens visa mihi sum Anglice audire "soon they had...", sed Latine forsitan non ita recte dicatur...
Cur non subiunctivus deliberativus hic aptus est?
Nulla istic est deliberatio. Deliberatio est cum quis quid oporteat fieri dubitat, ut "quid faciam?", quod idem fere significat ac "quid oportet me facere?", aut "hocne faciant?" quod idem fere significat atque "hocne oportet illos facere?"
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Comprehendo; haec corrigam. Iterum gratias ago. :)
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
(Pars tertia, iam correcta secundum Pacificam.)

Omnia animalia Loon trepide aspexere dum ad murum accedit et trans eum labitur. Inter larvas, tenebris celantibus, ad arcam repsit. Propere eam levissime aperuit, lucem auferre coepit, deinde -- eheu! -- ultima pars lucis reflexa est torqui albo quem Loon semper gerit. Tum Loon visa est.

Larvae periratae factae furere coepere; lucem statim rursum eripuere et in arcam farsere. Tum Loon ipsam corripuere. Artius artiusque collum eius comprimebant, strictius strictiusque trahebant, dum Loon ne clamare quidem potuit. Tandem eam rursum trans murum iecere; semimortua atque vix spirans ibi in terra iacuit.

Corvus, cum Loon miseram vidisset, prorsus incensus est. "O" inquit "di inmortales! Larvasne etiam isto saevo modo avem dulcissimam mollissimamque laedere? Quis tale scelus faciat? Quis patiatur? Sustinendum non est!" Et ipse confestim ad murum accessit. Trans murum lapsus est, sicut Loon; ad arcam accessit, sicut Loon; lucem ex arca, sicut Loon, auferre coepit -- at Corvum omnino nigrum nihil fulgoris tradidit. Tandem lucem omnem ex arca receperat et sub pennis celaverat. Rursum trans murum ad alia revenit et, animalibus omnibus aspicientibus, pennas tandem late aperuit!

(Pars tertia finita est; ultima sequetur.)
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
dum ad murum accedebat et trans eum labebatur.
Scias oportet "dum" hoc sensu plerumque cum praesenti tempore poni, etiamsi praeterita res narretur.
tenebris eam celantis
Celantibus. Istud "eam" autem minime necessarium videtur.
Propere eam minime aperuit
"Minime aperuit" significat arcam ab ave nequaquam apertam esse, sed id non videtur cohaerere; te igitur puto voluisse fortasse dicere "aliquantulum aperuit"? Itane est?
reflexa est a torqui albo
Istud "a" non oportuit adhiberi.
Corvo omnino nigro, nihil fulgoris eum tradidit.
Corvum omnino nigrum nihil fulgoris prodidit.

Notavi etiam persaepe te illo -ere exitu uti, illo -erunt autem paene numquam. Isto -ere abuteris, ut puto. Apud nullum auctorem vidi eum tam saepe positum altero -erunt exitu, qui solet aliquanto frequentius inveniri, omnino excluso.
 

Callaina

Feles Curiosissima

  • Civis Illustris

  • Patrona

Location:
Canada
Scias oportet "dum" hoc sensu plerumque cum praesenti tempore poni, etiamsi praeterita res narretur.
Hoc mirum mihi videtur; at librum meum confirmat.

Celantibus.
Hehe, mendum istud semper facio; nescio cur. Etiam in certamine tradendas linguas hoc mendum (modo converso) feci! :oops:

"Minime aperuit" significat arcam ab ave nequaquam apertam esse, sed id non videtur cohaerere; te igitur puto voluisse fortasse dicere "aliquantulum aperuit"? Itane est?
Hoc verita sum. :( Volui dicere quasi Anglice "just a crack" vel "the tiniest amount"...

Istud "a" non oportuit adhiberi.
Volui dicere quasi Anglice "reflected from/off of" ergo putabam propositionem hic ponendam esse.

Notavi etiam persaepe te illo -ere exitu uti, illo -erunt autem paene numquam. Isto -ere abuteris, ut puto. Apud nullum auctorem vidi eum tam saepe positum altero -erunt exitu, qui solet aliquanto frequentius inveniri, omnino excluso.
Hoc quoque meminero.

Gratias tibi ago pro correctionibus :)
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Etiam in certamine tradendas linguas hoc mendum (modo converso) feci!
Minime intellego...
Hoc verita sum. :( Volui dicere quasi Anglice "just a crack" or "the tiniest amount"...
Fortasse "levissime".
Volui dicere quasi Anglice "reflected from/off of" ergo putabam propositionem hic ponendam esse.
*praepositionem

Si ita est, potest fortasse adhiberi, sed ne tum quidem mihi necessaria videtur.
 
Top