Hoc filo amœnissimo omni nondum a me lecto, mihi tamen addendum'st. Illæ Noctes Atticas nondum Latine expertus sum ad facile legendas, sed quod legi mihi perplacet. Errores Latinitatis, quæso, emenda/te.
Hodie veram hanc fabellam didici de Jimmy Carter, qui quondam Præsidens erat Fœderatorum Civitatum.
Quomodo Jimmy Carter moram belli civilis audacia sua fecerit et morbum horrendum vixerit.
Morbus qui "Vermis Guinensis" ("Guinea Worm") vocatur quondam homines atrociter vexavit. Anno MCMXLVII (1947), fere quingenta centena milia (50,000,000) hominum laceravit. Anno MCMLXXX (1980), tamen, Societas Salubritatis Terrenæ ("World Health Organization") morbum exstirpare, ut sperabant, cœpit. Primo pugnatum prospere est; jam anno MCMLXXXVI (1986), minutus erat hoc numerus ad triginta quinque centena milia (3,500,000). Jam MCMXCV (1995), tamen, plerusque ægrorum Sudan incolebant, ubi bellum atroce civile multa lustra pugnatum medicos eis arcebat.
Jimmy Carter (non jam Fœderatorum Præsidens Civitatum), cui cordi erat pugna contra Verme Guinensi, menses duces belli frustra imploraverat ut, arma deponentes, medicos pervenire oppidos sinerent. Ducem tandem defectorum persuasit; Bashir vero, præsidens Sudanus, jam obstabat. Denique, spe fere dejecta, Carter ad Khartoum vehitur, nuntio televisifico comitante. "Nuntius," præsidenti Bashir inquit Carter, "fores me præstolat. Hoc cœtu confectu, eum alloquar. Dicam aut pacem temporis spatium factam esse aut morbum de novo nominari 'Vermem Sudanensem.' "
"Pax Verminosa Guinensis" sex mensis duravit.
Anno MMXV (2015), Verme Guinensi laborabant XXII (22) tantum—in toto orbe terrarum.