Propria Anglica

Captain Jozef

New Member
Salvete omnes!
Studeo vulgo linguam latinam, sed nescio quid dicere multa propria Anglica latine.
Haec sunt aliqui:

"I'm up to speed on this matter."

"The grass is always greener on the other side."

"Don't make a mountain out of a mole-hill."

"Don't beat around the bush."

"I'm sick and tired of...."


Sum incertus num debeam utrum vertere haec propria ad verbum necne.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Salve!
Studeo vulgo linguam latinam
Dubito quid hic dicere volueris; fortasse "disco linguam Latinam vulgarem" aut "studeo linguae Latinae vulgari"?
nescio quid dicere
"Nescio quomodo dicantur" aut "quomodo dicam".
Haec sunt aliqui:
"Haec sunt aliqua."
"The grass is always greener on the other side."
Ovidius haec scripsit, quae eandem exprimunt sententiam:

Fertilior seges est alienis semper in agris,
Vicinumque pecus grandius uber habet.

Proverbium fortasse non est, sed puto adhiberi posse. Etiam arbitror licere magis ad litteram Anglicum illud proverbium vertere, si velis — Romanus intellexisset, ut puto.
"I'm sick and tired of...."
Pertaedet me (alicuius rei).
Sum incertus num debeam utrum vertere haec propria ad verbum necne.
"Sum incertus utrum debeam vertere haec propria ad verbum necne."

De ceteris, similes locutiones Latinas ego non novi (solum possim significationes planis verbis reddere), sed monebo te ne temptes "I'm up to speed on this matter" verbum de verbo vertere, umquam! Istud Latine intellegi prorsus nequaquam possit! :D
 

Captain Jozef

New Member
Gratias tibi ago pro auxilio tuo! Multae res quae dicam malae sunt. Conatus sum dicere me nunc Latinam linguam studere. Studui linguam tres annos, sed videtur ego multas res cognoscere adhuc habeo. Nunc intelligo quia multa priora Anglica non possunt verti in Latinam.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
"Don't beat around the bush."
Aliquid inveni apud Ciceronem quod fortasse non multum ab hoc distat.

"ain tu? me existimas ab ullo malle mea legi probarique quam a te? cur igitur cuiquam misi prius? Urgebar ab eo ad quem misi, et non habebam exemplar. quid? etiam (dudum enim circumrodo quod devorandum est) subturpicula mihi videbatur esse παλινῳδία."

Ergo fortasse "noli circumrodere quod devorandum est"...?
 
Top