Quid agis?

O Wryley, né spem déjicias! Et egó sæpe dolóre labóró ob inopiam mean vocabulórum, éloquiórum, sénsí vócibus dé aptís. Etsi modí conjunctíví oblítus es, pulchre tamen scríbis, nec est úlla temptátió cassa, nam etiam menda barbarismíque (quórum plénissima est, heu!, sermó mea) nós propiórés ad linguæ cor animumque afferunt.
 

Lucius Aelius

Linguistics Hippie
Avus et avia iam adsunt... statim cum advenissent, avus iocum fecit de pondere meo et nunc duas sententias malas homophobicas avia negligenter dixit. Utinam exeant; ne me molestent!
 

Lucius Aelius

Linguistics Hippie
Mé tuí míseret, Lúcí! Altera injúria alterve jam nimis est; duo úná nón ferenda. Quandó discédent?
Die Mercurii ad Virginiam (quare? nescio; de Tennessea sunt), sed Die Veneris redibunt sorore scholae superioris diploma adeptura, et ad Diem Martii hic remanebunt! Amans meus est atque erit mihi solacio, et mater mea (quae etiam ab eis vexatur) quoque, ברוך השם.
 

Lucius Aelius

Linguistics Hippie
Avíne, Luci, discessérunt? Eósne superávistí?
Discesserunt! Discesserunt! Spiro et spero, et pax iterum regnat. Dies novissimi peiores erant, propter in Orlandone violentiam, sed superavi ac supero.
 

Ceretanus

Member
Vsque ad finem mensis Augusti uaco (uiuat schola Gallica :D ), tempus igitur mihi erit ut saepius in foro adsim. Omnes libros quos hunc annum emi quoque legere potero.
 

Lucius Aelius

Linguistics Hippie
Bene! Bonum est legere.
 

Ceretanus

Member
Vt aiebat Voltarius, facit animum fortiorem.

Vt tu, ego et debeo familiam uxoris meae aliquando sustinere, iis nam non placet modus meus uiuendi.
 

Ceretanus

Member
Librum Joannis Raginualdi Raguelis Tolkien The Monsters and the Critics (De monstris et criticis) ad linguam Gallicam translatum lego.

In uacationibus, diuersa breuia Latina et Graeca scripta ad Gallicam linguam aliquando quoque transfero (rarius Gallica scripta ad Latinam uel Graecam), ut translationis scientia mihi non desit.
 

bedtime

Active Member
In uacationibus, diuersa breuia Latina et Graeca scripta ad Gallicam linguam aliquando quoque transfero (rarius Gallica scripta ad Latinam uel Graecam), ut translationis scientia mihi non desit.
Hoc opus difficilis multum esse videtur! Tempori Tao Te Ching ad linguam latinam ab interpretatio anglico (Chinese non intelligo) interpreter, sed adhuc linguam latinam dicere disco.
 
Top