Sonnet

Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
Ex opere poetae Anglici William Shakespeare; Certe omnis criticum et errata Latine identificanda diligam:

Num confirmo die aestivo iam te similem esse?
Pulchrior et moderatior es tu talibus istis,
Cum gemmae rudibus ventis bellae quatiuntur,
Atque aevus nimium brevis aestatis remanebit.
Nam oculus caeli candet flagrans aliquando,
Aureus et vultus desplendescebitur orbis.
Et pulchrum mox a pulchro concidere coepit,
Naturae vario cursu, vel forte minutum.
At tua perdurans non debilitabitur aestas,
Nec figura quae te tenta carebit ad aevum,
Nec Mors te vagari in Tartaro glorietur,
Quando cum lineis aeternis vivida surges.
Dum spirare homines possunt oculique videre,
Sic remanere diu carmen, vitam tibi donans.
 

Iynx

Consularis

  • Consularis

Location:
T2R6WELS, Maine, USA
Versus mirabile pulchri!

Sed Iynx indocta deficit res paucas intellegere:

1. Talibus istis? Quid significat?

2. Gemmi belli = gemmae bellae?

3. "Sic remanere diu carmen"... cur modo infinitivo? Remanebit?

Gratias tbi ago.
 

Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
Iynx dixit:
1. Talibus istis? Quid significat?
Est ablativus comparationis, post "pulchior" et "moderatior"; in versibus sinas (si placet) mihi "quam" omittere. "Talibus istis" ad diem aestivum refert (plures pro singulo, altera indulgentia verso). Fortasse non optime, tamen optio mea est.

Iynx dixit:
gemmi belli = gemmae bellae?
Eheu, erratum meum. Quamquam carmen iterum et iterum lego, tamen--mirabile dictu--erratum obvium, ut insidias, remanet. Corrigam.

3. "Sic remanere diu carmen"... cur modo infinitivo? Remanebit?[/quote]

Optimum est includere "potest" (ut in versu paenultima) vel (fortasse improbe) sumere clausulam exclamatam esse (non imperatum passivum, sed infinitivum in exclamato).
 

Iynx

Consularis

  • Consularis

Location:
T2R6WELS, Maine, USA
Attatae! "Tali" vel "talibus" etiam sine "quam" intellegere possem. Sed "istis" legebam (in ignorantia mea) ut si forma de "sum" sit, et non de "iste" forma!

Gratias tibi ago.
 

Cato

Consularis

  • Consularis

Location:
Chicago, IL
Iblardi dixit:
Miror quare in primo versu littera '-o' in 'confirmo' brevis sit?
"-o" interdum in poetas temporis Augusti brevis legit, e.g. Tibullus II.6.41 "Desino, ne dominae luctus renoventur acerbi"; Propertius III.9.35 "Non ego velifera tumidum mare findo carina". Post Augustum, quantitas brevis frequentior facta est.

Eheu, non possum librum grammaticum in WWW invenire qui me vocetur...
 
Top