Very short and very basic stories in Latin

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
From the book “Tiberinae Voces”, (C. Schwörer, R. Giomini, P.Cosi), Angelo Signorelli Editore, Rome, January 1986
  • De duobus adversariis
In casā aviă narrat puellis fabellam de muscā et de vespā. Muscă et vespă acrĭter pugnabant: appropinquavit merulă et muscam atque vespam statim voravit.

Fabulă docet quantum discordiă noceat.

  • De Indorum moribus
Ingenia virorum et feminarum apud Indos locorum quoque caelum formabat. Lapilli ex auricŭlis pendebant, brachia quoque auro ornabant. Capillos saepe pectebant, fere numquam tondebant; barba quoque semper intonsa erat. Carbăsus erat vestimentum; membra usque ad talos velabant, solĕas gerebant, linteis vinciebant.

  • De Baccho
Bacchus vel Liber apud antiquos Graecos et Romanos vini et laetitiae deus erat. Bacchum poetae fingebant adulescentŭlum formosum hederae foliis coronatum: hedera enim sacra deo erat. Templa sumptuosa et splendidas aras Graeci et Romani Baccho aedificaverunt: dei aras pueri et puellae hedera ornabant. Baccho hircos et capellas mactabant agricolae.

  • De Meleagro et de apro
Oeneus in Aetolia diu regnavit. Quondam Dianam deam, silvarum reginam, graviter offendit. Tunc ferus aper e vicina silva exiit et agricolarum frugifĕra arva vastavit. Magna incolarum caterva horridum aprum diu agitavit, sed frustra; aper enim agricolas fugavit et Aetolos terruit. Denique Meleager, Oenei filius, acutis sagittis ferum aprum transfixit et miseros Aetoliae incolas magno periculo liberavit.

  • De Cerere et de Proserpinā
Ceres, agrorum dea, multas urbes in Sicilia possidebat. Proserpina filia in pratis errabat et cum comitibus suis pulchros flores legebat. Olim Pluto, Inferorum rex, nuptiarum cupidus, virginem rapuit et clam in regnum suum traduxit. Diu Ceres filiae sortem ignoravit et vicina loca altis clamoribus et multis querelis implevit. Denique magnus matris dolor patrem hominum et deorum movit: Iuppiter Plutonis insidias deae detexit et aequas condiciones pacis inter Cererem et Plutonem statuit.

  • De Romanorum Clade
Imperator Augustus pacis amans fuit, sed interdum contra hostes bella suscepit. Romanorum duces semper victores fuerunt; sed olim, in Germania, Quintilius Varus, Romanorum dux, cum ingentibus copiis gravem cladem accepit. Varus crudeli et iniusta administratione odium Germanarum gentium excitavit et Arminius, fortis strenuusque princeps Germanorum, omnium pagorum incolas congregavit, legiones Romanas impugnavit atque acri proelio superavit. Ubi fama hostium victoriae in urbem Romam pervenit, Augustus, dolore amens, in conclavibus regiae ita clamabat: «Vare, Vare, redde mihi meas legiones».

Post Augusti mortem, Germanicus, imperatoris Tiberii nepos, contra Germanas gentes pugnavit et vicit, atque ita Vari cladem ultus est.



  • De Campaniā felici
Antiquissimis temporibus fertilissima omnium Italiae regionum fuit Campania. Vitiferi Colles nobilissima vina gignebant: Setīnum, Caecŭbum, Falernum, Massĭcum. Calĭdi fontes ibi saluberrimi erant. Nusquam generosior olea crevit.

  • De Alexandri ioco
Alexandum, Macedonum regem, amici admonebant: «Darīus rex innumeras copias cogit». Et Alexander: «Unus lupus non timet multas oves»

  • De tribus aenigmatibus
Est mons qui in maxima Italiae insula exsurgit, e cuius vertice ignes erumpunt, ad quem incolae frequenter oculos vertunt, in qui veteres scriptores Vulcani officinam ponebant.

[Aetna]

Est animal, quod mane quattuor pedibus ambŭlat, meridie duobus, vespĕre tribus.

[Homo]

Sunt animalia quae in Lybiae finibus vivunt, quibus satis est parvă cibi et aquae copiă, quae “Desertorum naves” homines vocant.

[Cameli/dromedarii]

In the next few days I'll probably post a couple more of them. If you find any errors corrections are most welcome.

Edited: spelling issues.
 
Last edited:

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
Ibidem

  • De Alexandri benignitate
Alexander, Macedŏnum rex, cetĕros reges clementiā et magnanimitate superavit. Ipse, Darīi uxorem, quā nulla mulier iis temporibus pulchrior erat, diligenter custodīvit eiusque filias eādem reverentiā qua sorores suas habuit. Quibus feminis omnes tribuit honores nullāque re spoliavit. Itaque Darīi mater dixit: «Rex, omnia tibi optamus quae olim Darīo nostro optavĭmus. Regem illum non solum fortunā sed etiam iustitiā vicisti. Me matrem et reginam appellas, sed ancilla tua sum. Ex omnibus victoriis tuis haec est splendidissima: nam in eā clementiam, non crudelitatem adhibuisti. Nemo igitur tuarum rerum gestarum memoriam delēre potĕrit, nemo gloriam tuam umquam obscurabit»
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
  • De Moysis vitā
Unus Moyses ex Hebraeorum filiis caedi superfuit. Nam mulier Hebraea habuit filium formosissimum quem servare statuit. Mulier sibi et sui obesse poterat, sed hoc periculum eam ab incepto non deterruit. Qua re, ut potuit, celavit filium per tres menses in domo sua, postea sumpsit fiscellam scirpeam, quam bitumine et pice levit. Deinde posuit intus puerum et exposuit eum inter harundines ripae Nili fluminis. Paulo post venit Pharaonis filia ad flumen et fiscellam in harundinibus haerentem (floating) vidit. Adĕrat una ex eius ancillis quam statim regis filia illuc misit ubi fiscella erat. Regina fiscellam aperuit et pulcherrimum puerum in ea vidit; itaque eum servare atque adoptare statuit. Post multos annos Moyses iam senex praefuit Hebraeis eosque ab Aegypto secum in Palaestinam duxit et longa servitute liberavit.

  • De cane et de baculo
Servus quidam fregĕrat pretiosum bacŭlum in caput catelli qui forte ei occurrerat. Tum dominus valde indignatus: «Cur, inquit tam crudelis fuisti in hunc miserum catellum?» Cui ille: «Num canis erat tuus?» «Minime vero, respondit dominus, sed meus erat pretiosus bacŭlus»

  • De Saturno et de Italiā
Saturnus rex fuit Cretae, quem Iuppiter filius bello pepŭlit. Saturnus autem susceptus est ab Iano rege, qui regnabat in Italia, et urbem habuit, ubi nunc est Ianiculum (Lingua Italica: "gianicolo"). Saturnum eum docuit usum vinearum et falcis et humaniorem vitam. Itaque in partem admissus est imperii et sibi oppidum aedificavit sub clivo Capitolino, ubi postea eius aedes fuit. Ex hoc et Saturnalia celebrabantur, ut esset memoria vitae, quam Saturnus docuerat: quo die similem et promiscuum victum adhibeant servi et liberi.

  • De haedo et de lupo
Haedum, qui gregem derelinquĕrat, lupus insequebatur; tum haedus ad illum se convertit et ita dixit: «O lupe, tu me arripies et vorabis: hoc certum est; sed, ut iucunde moriar, tibiam sume et cane; ego saltabo». Cum autem lupus tibiā canĕret et haedus saltaret, canes audiverunt et statim lupum insecuti sunt: ita haedus mortem effugit. Tum lupus dixit: «Merito haec mihi accĭdunt, nam cum essem lanius, non debui tibicinium exercēre »
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
  • Excusatio non petita, accusatio manifesta
Titius Gaio amico suo qui in Greciam iverat ad rem conficiendam epistulam scripsit ut sibi aliquot libros mitteret. Sed amicus rem neglexit nec libros misit. Post complures dies revertit ille in patriam. Quem ut Titius vidit, statim ille: «Excusabis me, inquit; sed epistulam, quam de libris mihi scripsisti, nondum accepi»
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
  • De Ulixe
Ulixes, rex Ithăcae, cum uxore Penelopa et filio Telemăcho felix vivebat. Agamemnon et principes Graecorum regem Ithăcae secum duxerunt ad urbem Troiam, in Asiae litore posĭtam. Ulixes sub Priami moenibus decem annos mansit et saepe pugnavit; apud milites Graecos mox clarus fuit multis dolis.

  • De Ulixis peregrinationibus
In Sardinia Laestrygŏnes anthropophagi multos Graecos voraverunt et in clara insula Circe maga relĭquos Ulixis comĭtes in porcos mutavit; sed Ulixes in pristĭnam humanam faciem eos restituit et omnes servavit. Mox multas animas ab Infĕris evocavit et interrogavit, aptaque consilia de reditu obtinuit. Ita, sine periculo, Ulixes Sirenum cantum audivit, Scyllae scopŭlum effugit, Charybdis voraginem vitavit; denĭque, post multos labores, in patriam pervenit.

  • De Ulixis Patria
In Ithăca insula Telemăchus et Eurychlea, Ulixis nutrix, regem post eius redĭtum agnoverunt; sed Penelopa in dubio et in timore erat. Penelopa semper fuerat coniunx fidelis et procorum insidias vitaverat; et cum Ulixes cum Telemăcho filio procos necavit regnumque recuperavit, Penelopa timorem deposuit et cum marito sui itĕrum vitam inchoavit. Homerus poeta longos Ulixis errores et labores claro carmĭne celebravit.

  • De illustribus Romanis (I)
Romanorum virorum non solum virtutes, sed etiam ingenia fuerunt egregia, et magna praestantium scriptorum copia gentem Romanam nobilitavit. Inter poetas sunt clarissimi apud omnes nationes Vergilius et Horatius; in eloquentia Cicero emĭnet; in historia Caesar, non solum dux invictus, sed etiam admirabilis narrator Gallici civilisque belli; praeterea Sallustius, Titus Livius, Cornelius Tacitus Graecos scriptores aequant gloria. In Livii tamen libris et in Vergilii Aeneide clarissimae extant laudes Romanae maiestatis.

  • De illustribus Romanis (II)
Historia Romanorum exempla paene infinita suppedĭtat singularis et eximiae fortitudinis, iustitiae, constantiae, omnium denĭque militarium et civilium virtutum. Notae sunt gloriosae Deciorum mortes, nota magnitudo animi Camilli, nota voluntaria Fabricii paupertas. Sed posterorum memoria multos Romanos Deciis, Camillo, Fabricio pares virtute et gloria celebravit; atque etiam nunc Cincinnatum, Curtios, Scipiones, Marcellum, Catones paene in deorum numero merĭto collocamus

  • De naturae mirabilia
Vera terra abundat floribus, herbis, frugĭbus; adde huc fontium gelidas aquas, amnium undas pellucĭdas, riparum viridissimos vestitus, speluncarum cavas altitudines, camporum immensitates. Arbŏres fronde virent; segĕtes ubique suam abundantiam ostendunt.

  • De Romae multiformibus virtutibus
Roma non solum imperii et gloriae domicilium fuit, sed etiam doctrinae atque humanitatis; non solum victrix et domina apparuit, sed etiam emendatrix et magistra orbs terrarum. Nam cum omnibus paene gentibus mores ac iura communicavit, cum multis etiam sermonem: et ita illas nationes posteritati legavit. Nostris quoque temporibus Romanorum leges moltarum rerum publicarum sunt fundamentum; et ubi civilis cultus et studia vigent, ibi multa Romanae mentis apparent vestigia.

  • De Romae conditione
Romanum imperium exordium habet a Romulo, qui Reae Silviae, vestalis virginis, filius et Martis, bellorum domini, cum Remo fratre uno partu edĭtus est. Romulus, cum inter pastores et latrones vivĕret, de decem et octo annos natus urbem exiguam in Palatino monte constituit, mense Aprili, Olympiadis sextae anno tertio.

  • De Tullo Hostilio
Numae Pompilio regi successit Tullus Hostilius; hic bella reparavit et Albanos vicit, qui ab urbe Roma XII miliario sunt; Veientes et Fidenates bello superavit et urbem ampliavit, adiciens Caelium montem. Per triginta et duos annos cum regnavisset, fulmine ictus cum domo sua arsit.
 
Last edited:

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
Unluckily every time I read them I realize there is a letter missing somewhere or a letter too much in another point and I try to correct these typos.
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
  • De re coquinaria
In ostreis: piper, ligusticum, ovi vitellum, acetum, liquāmen, oleum et vinum. Si voluěris, et mel addes.

Mulli: Adicies olei quod satis est et salsum interpones. Facies ut ferveat. Cum ferbuěrit, mulsum mittes aut passum. Piper asperges.

Haedus: Mittes in furnum. Teres piper, rutam, cepam, satureiam. Damascēna enucleata, lasěris modicum, vinum, liquāmen et oleum.

Apia: Rades et in lacte infundis. Cum biberint in furnum mittis, ne arescant, modice. Exĭmes eos calidos, melle perfundis, compungis ut bibant. Piper aspergis.
 

Agrippa

Civis Illustris
Excusanda corporis vitia.

Quidam mulierem claudam duxerat. Irridentibus amicis et hominis imprudentiam accusantibus Atqui, inquit ille, non eo illam ego duxi, ut cum illa venatum irem.

(Democritus ridens)
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
  • De Tarquinio Prisco
Post Ancum Marcium Tarquinius Priscus regnum accepit; hic numerum senatorum duplicavit, circum Romae aedificavit, ludos publicos instituit qui ad nostram aetatem permănent. Vicit etiam Sabinos et agros illorum urbis Romae territorio adiunxit primusque triumphans in urbem intravit. Muros fecit et cloacas, Capitolium inchoavit. Trigesimo octavo anno imperii ab Anci filiis occisus est.
 
Last edited:

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
Tituli in sepulcris incisi:

- Viator, viator; quod tu es, ego fui; quod nunc sum et tu eris
- Sit tibi terra levis tumuloque adsurgat amomum // et cingant suaves ossa sepulta rosae
- Sit tibi terra levis, cineres quoque fiore tegantur
- Ossa quieta, precor, tuta requiescite in urna, // et sit humus cineri non onerosa tuo (Amores III, 9, 67-8)
- Fui. Dixi de vita mea satis
- Ita levis incumbat terra defuncto tibi // vel assint quieti cineribus manes tuis. // Rogo ne sepulcri umbras violare audeas.
- Optestor manes meritae sanctaeque patronae et // comprecor ut leni terra tegat tumulo.
- Ingrata patria, ne ossa quidem mea habes.
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
  • De peninsula Italica
Italia patria nostra est; paeninsulae formam habet eamque tria maria circumdant: mare Hadriaticum vel Supěrum, Thyrrenum vel Infěrum, Ionium. Non longe ab Italia multae insulae sunt. Sicilia (Lingua Italica: Sicilia), Sardinia (Sardegna), Ilva (Elba), Aegates (Egadi), Aeoliae (Eolie), Diomedeae (Tremiti), Cossura (Pantelleria). In silvis Italiae absunt beluae et ferae; in arboribus merŭlae et lusciniae suaviter cantant. Italia Musis cara semper fuit.
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
  • De deis
Incŏlae Greciae atque Italiae multas deas adorabant, praesertim tamen amabant Dianam atque Minervam. Minerva dea sapientiae, litterarum et artium fuit; Athenarum incŏlae rosarum et violarum coronis Minervae aras ornabant. Diana silvarum et nemŏrum dea erat; beluas agitabat et eas sagittis necabat; cerva sacra erat Dianae: hac hostiā agricŏlae deam placabant.
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
  • De Phaedro
Macedonia patria Phaedri fuit. Romanorum captivus, postea libertus Augusti, in Urbe vixit et propter ingenii sollertiam et litterarum Latinarum peritiam princĭpi fuit clarissimus. Poeta, breves et pulchras fabulas, pueris Romanis valde acceptas, fingebat. In Phaedri carminĭbus praecepta integrae vitae erant, iustitiae, virtutis. Quinque fabularum libri exstant, in quibus homines loquuntur et ferae, nonnumquam autem et arbŏres, et consilia de honestis moribus tradunt.
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
  • De lupo et de agno
In silva densa et opaca dirus lupus et agnus timidus erant. Olim agnus, periculi ignarus, apud rivum potabat sub umbra procerae fagi. Lupus agnum vidit et, fame impulsus, ad illum appropinquavit et dixit: «Cur aquam turbĭdam facis?». Respondit agnus: «Ego non possum aquam inquinare quia inferior poto». Et lupus «At pater tuus aquam inquinavit», et agnum laniavit. Ita ferocia et ira lupi agnum timidum necaverunt.
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
  • De vulpe et de persona
Forte vulpes vidit personam tragicam et ilĭco dixit: «Est quidem pulchra, sed non habet cerěbrum». Haec verba possunt dici illis, quibus fortuna honores et gloriam tribuit, sed sensum communem abstŭlit.

  • De equo et de cervo
Cervus fortis et audax pellebat a communibus herbis equum, donec equus, minor in certamine longo, imploravit auxilium hominis et frenum recepit; vicit igitur hostem, sed dorso non depŭlit equitem neque frenum ore, libertatemque in perpetuum amisit.

  • De Galliae occupatione
Romani in Gallia Transalpinam primum consederunt et hanc regionem «Provinciam» nominaverunt; postea C. Iulius Caesar ceteros Gallos subigĕre cupivit atque Galliam Celtĭcam invasit, deinde Belgĭcam, denĭque Aquitaniam. Tum Vercingetŏrix, princeps Gallorum, cives suos concitavit et Caesaris militibus fortiter restĭtit. Sed Caesar illum vicit apud Alesiam, in urbem Romam secum captivum duxit et in Tulliano (Mamertine prison) ingulavit.

  • De Socratis Sapientia
Socrătes olim amicum vidit graviter maerentem; tum in arcem eum perduxit et invitavit ut per omnes subiectorum aedificiorum partes oculos circumferret. Ille invitationi paruit; et Socrates sic locutus est: «Cogĭta nunc quam multi luctus sub his tectis et olim fuěrint et hodie sint; et mitte hominum incommŏda tamquam propria deflere»
 
Last edited:

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
  • De asino et de leonis pelle
Asinus leonis exuvias forte invenit et, spoliis novis ornatus, in communia pabŭla cum mitibus feris venit et eas insueto terrore turbabat. Sed callĭdus agricola asinum magna ab aure deprehendit, laqueo corripuit et verberĭbus domuit. Et simul, detrăhens pellem et corpus nudans, his verbis stultum animal sic obiurgavit: «Ignotos fallĕre potes cum vocem leonis imitaris; at mihi, qui te pernosco, semper asellus eris»
  • De Appii Claudii Caeci senectute
Ut petulantia est propria magis adulescentium quam senum, nec tamen omnium adulescentium sed solum improborum, sic senilis stultitia senum ineptorum est propria, non omnium. Quattuor robustos filios, quinque filias, magnam domum, multos clientes regebat Appius et caecus et senex; intentum enim, tamquam arcum, animum habebat neque succumbebat senectuti; tenebat non solum auctoritatem, sed etiam imperium in suos; servi eum metuebant, filii colebant, omnes carum habebant; in illa domo mos patrius et disciplina vigebant
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
  • De Fabricii fidelitate
Bello Tarentino, Pyrrhus et Fabricius vicina castra habebant et medicus Pyrrhi noctu ad Fabricium venit et illi dixit: «Si praemium mihi promittis, ego Pyrrhum veneno necabo». At Fabricius in vincula medicum coniecit et ad regem reduxit, dicens: «Hic contra vitam tuam acerbas minas minatus est; tu illum cave et propulsa». Rex valde Fabricii integritatem admiratus est haec verba adiugens: «Hic est ille Fabricius, qui difficilius ab honestate quam sol a cursu suo averti potest».

  • De Tarentini Belli exitu
Consules M. Curium Dentatum et Cornelium Lentulum senatus adversus Pyrrhum misit. Curius contra eum pugnavit, exercitum eius cecīdit, in urbem Terentum fugavit, castra cepit. Eo die hostium viginti tria milia mortem in proelio invenerunt. Curius in consolatu triumphavit; primus in urbem Romam elephantos quattuor duxit. Pyrrhus ab Italia mox recessit et apud Argos, Greciae civitatem, necatus est.
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
  • De Oedipo et de Sphinge
Oedĭpus, cum olim ad urbem Thebas veniret, Sphingem vidit. Monstrum eum interrogavit. «Animal», inquit, «quattuor pedibus mane, duobus meridie, tribus vespere incēdit: quomodo vocatur?».

«Homo est», respondit Oedĭpus, «mane enim pedibus manibusque repit, cum adolevit, in pedibus stat; cum senuit, baculum in manu semper habet». Monstrum statim de rupe desiluit et fugit; tum Oedĭpus victor regnum accēpit.
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
  • De primo bello punico
M. Aemilius Paulus et Ser. Fulvius Nobilior consules in Africam profecti sunt cum trecentarum navium classe. Primum Afros navali certamĭne superaverunt. Aemilius consul centum et quattuor naves hostium demersit, triginta cum pugnatoribus cepit, quindĕcim milia hostium aut occīdit aut cepit, milites suos ingenti preda ditavit. Et tunc Romani Africam subegissent, sed fames molestissima et acerrĭma eos cruciavit et coëgit Africam relinquĕre. Consules cum victrici classe in in Italiam redierunt, sed circa Siciliam grave naufragium eos vexavit: nam ex quadrigentis sexaginta quattuor navibus solum octoginta potuerunt servari.
 

EstQuodFulmineIungo

Auditor et Discipulus
41. Urbs Syracusae

Syracusae urbs antiquissima fuit et omnium pulcherrima. Ex quattuor minoribus urbibus illa constabat, quarum una Orthygia erat, in qua aedificia sacra complura erant, sed longe praestabat ceteris Dianae templum unum et alterum Minervae, quod fuit ante Verris adventum ornatissimum atque honore dignissimum. In hac urbe manabat etiam aquae dulcis fons, cui nomen erat Arethusa, plenissimus piscium. Altera urbs erat Achradīna, in qua forum maximum erat, egregium Iovis templum et alia splendida aedificia; tertia Tycha appellabatur, quarta Neapŏlis. In hac urbe duo templa erant, unum Cerĕris, altĕrum Liberae, et Apollinis signum pulcherrimum et maximum.
 
Top