Book 1

  • : preg_replace(): The /e modifier is deprecated, use preg_replace_callback instead in /home/latindco/public_html/_latindiscussion.com/includes/unicode.inc on line 345.
  • : preg_replace(): The /e modifier is deprecated, use preg_replace_callback instead in /home/latindco/public_html/_latindiscussion.com/includes/unicode.inc on line 345.
  • : preg_replace(): The /e modifier is deprecated, use preg_replace_callback instead in /home/latindco/public_html/_latindiscussion.com/includes/unicode.inc on line 345.
  • : preg_replace(): The /e modifier is deprecated, use preg_replace_callback instead in /home/latindco/public_html/_latindiscussion.com/includes/unicode.inc on line 345.

Titi Livi, Ab Urve Condita

(57.1) Ardeam Rutuli habebant, gens, ut in ea regione atque in ea aetate, diuitiis praepollens; eaque ipsa causa belli fuit, quod rex Romanus cum ipse ditari, exhaustus magnificentia publicorum operum, tum praeda delenire popularium animos studebat,

(57.2) praeter aliam superbiam regno infestos etiam quod se in fabrorum ministeriis ac seruili tam diu habitos opere ab rege indignabantur.

(57.3) Temptata res est, si primo impetu capi Ardea posset: ubi id parum processit, obsidione munitionibusque coepti premi hostes.

(57.4) In his statiuis, ut fit longo magis quam acri bello, satis liberi commeatus erant, primoribus tamen magis quam militibus;

(57.5) regii quidem iuuenes interdum otium conuiuiis comisationibusque inter se terebant,

(57.6) Forte potantibus his apud Sex. Tarquinium, ubi et Collatinus cenabat Tarquinius, Egeri filius, incidit de uxoribus mentio. Suam quisque laudare miris modis;

(57.7) inde certamine accenso Collatinus negat uerbis opus esse; paucis id quidem horis posse sciri quantum ceteris praestet Lucretia sua. 'Quin, si uigor iuuentae inest, conscendimus equos inuisimusque praesentes nostrarum ingenia? Id cuique spectatissimum sit quod necopinato uiri aduentu occurrerit oculis.' Incaluerant uino; 'Age sane' omnes; citatis equis auolant Romam.

(57.8) Quo cum primis se intendentibus tenebris peruenissent, pergunt inde Collatiam,

(57.9) ubi Lucretiam haudquaquam ut regias nurus, quas in conuiuio Iususque cum aequalibus uiderant tempus terentes, sed nocte sera deditam lanae inter lucubrantes ancillas in medio aedium sedentem inueniunt. Muliebris certaminis laus penes Lucretiam fuit.

(57.10) Adueniens uir Tarquiniique excepti benigne; uictor maritus comiter inuitat regios iuuenes. Ibi sex. Tarquinium mala libido Lucretiae per uim stuprandae capit; cum forma tum spectata castitas incitat.

(57.11) Et tum quidem ab nocturno iuuenali ludo in castra redeunt.

(58.1) Paucis interiectis diebus Sex. Tarquinius inscio Collatino cum comite uno Collatiam uenit.

(58.2) Ubi exceptus benigne ab ignaris consilii cum post cenam in hospitale cubiculum deductus esset, amore ardens, postquam satis tuta circa sopitique omnes uidebantur, stricto gladio ad dormientem Lucretiam uenit sinistraque manu mulieris pectore oppresso 'Tace, Lucretia,' inquit; Sex. Tarquinius sum; ferrum in manu est; moriere, si emiseris uocem.'

(58.3) Cum pauida ex somno mulier nullam opem, prope mortem imminentem uideret, tum Tarquinius fateri amorem, orare, miscere precibus minas, uersare in omnes partes muliebrem animum.

(58.4) Ubi obstinatam uidebat et ne mortis quidem metu inclinari, addit ad metum dedecus: cum mortua iugulatum seruum nudum positurum ait, ut in sordido adulterio necata dicatur.

(58.5) Quo terrore cum uicisset obstinatam pudicitiam uelut uictrix libido, profectusque inde Tarquinius ferox expugnato decore muliebri esset, Lucretia maesta tanto malo nuntium romam eundem ad patrem Ardeamque ad uirum mittit, ut cum singulis fidelibus amicis ueniant; ita facto maturatoque opus esse; rem atrocem incidisse.

(58.6) Sp. Lucretius cum P. Valerio Volesi filio, Collatinus cum L. Iunio Bruto uenit, cum quo forte Romam rediens ab nuntio uxoris erat conuentus. Lucretiam sedentem maestam in cubiculo inveniunt.

(58.7) Adventu suroum lacrimae obortae, quaerentique viro 'Satin salve?' 'Minime' inquit; 'quid enim salui est mulieri amissa pudicitia? Vestigia viri alieni, Collatine, in lecto sunt tuo; ceterum corpus est tantum violatum, animus insons; mors testis erit. Set date dexteras fidemque haud impune adultero fore.

(58.8) Sex. est tarquinius qui hostis pro hospite priore nocte ui armatus mihi sibique, si uos viri estis, pestiferum hinc abstulit gaudium.'

(58.9) Dant ordine omnes fidem; consolantur aegram animi avertendo noxam ab coacta in auctorem delicti: mentem peccare, non corpus, et unde consilium afuerit culpam abesse.

(58.10) 'Vos' inquit 'videritis quid illi debeatur: ego me etsi peccato absoluo, supplicio non libero; nec ulla dinde impudica Lucretiae exemplo vivet.'

(58.11) Cultrum, quem sub ueste abditum habebat, eum in corde defigit, prolapsaque in uolnus moribunda cecidit. Conclamat vir paterque.

(59.1) Brutus illis luctu occupatis, cultrum ex volnere Lucretiae extractum manante cruore prae se tenens, 'Per hunc' inquit 'castissimum ante regiam iniuriam sanguinem iuro, uosque, di, testes facio me L. Tarquinium Superbum cum scelerata coniuge et omni liberorum stirpe ferro igni quacumque dehinc ui possim exsecuturum, nec illos nec alium quemquam regnare Romae passuum.'

(59.2) Cultrum deinde Collatino tradit, inde Lucretio ac Valerio, stupentibus miraculo rei, unde novum in Bruti pectore ingenium. Ut praceptum erat iurant; totique ab luctu uersi in iram, Brutum iam inde ad expugnandum regnum vocantem sequuntur ducem.

(59.3) Elatum domo Lucretiae corpus in forum deferunt, concientque miraculo, ut fit, rei novae atque indignitate homines, Pro se quisque scelus regium ac uim queruntur.

(59.4) Movet cum patris maestitia, tum Brutus castigator lacrimarum atque inertium querellarum auctorque quod viros, quod Romanos deceret, arma capiendi aduersus hostilia ausos.

(59.5) Ferocissimus quisque iuvenum cum armis voluntarius adest; sequitur et cetera iuventus. Inde praesidio relicto Collatiae ad portas custodibusque datis ne quis eum motum regibus nuntiaret, ceteri armati duce Bruto Romam profecti.

(60.1) Harum rerum nuntiis in castra perlatis cum re nova trepidus rex pergeret Romam ad comprimendos motus, flexit viam Brutus - senserat enim adventum - ne obvius fieret; eodemque fere tempore, diuersis itineribus, Brutus Ardeam, Tarquinius Romam venerunt.