Dubium petrarchianum

Ybytyruna

Cammarōrum Edācissimus

  • Civis Illustris

Location:
Brasilia
Salvete omnes, cari sodales!

Velim vobiscum legere parvulum locum, quem ex Petrarchæ illius scriptis selegi, et insuper vos rogare aliquid, ita ut utar vestra sapientia.

Ecce locus:

"Hec meditans, fateor, trepido mortisque propinque
auguror insidias; ubinam caput abdere possim
nec mare, nec tellus, nec opacis saxa cavernis
ostendunt profugo, quoniam mors omnia vincit
inque parum tutas venit impetuosa latebras."

Illud opacis saxa cavernis effecit ut dubitarem. Quonam casu est?

Ipse puto opacis cavernis esse dativum pendereque a verbo abdo, -ere, sed velim certior fieri.

Iam nunc gratias maximas vobis ago!
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
In ablativo casu videntur posita esse ista Petrarchae verba, qui ablativus qualitatis dicitur: saxa opacis cavernis sunt, id est, saxa quae opacas cavernas habent.

In illo autem Vergili, pendent quidem illa "speluncis atris" a verbo abdendi, sed ea quoque ablativa sunt: abdidit in speluncis atris.
 

Ybytyruna

Cammarōrum Edācissimus

  • Civis Illustris

Location:
Brasilia
In ablativo casu videntur posita esse ista Petrarchae verba, qui ablativus qualitatis dicitur: saxa opacis cavernis sunt, id est, saxa quae opacas cavernas habent.

In illo autem Vergili, pendent quidem illa "speluncis atris" a verbo abdendi, sed ea quoque ablativa sunt: abdidit in speluncis atris.
Gratias tibi ago, grammaticissima!

Prave scripsi, cara. Forcellinus autumat abdo, -ere posse conjungi non tantum cum dativo, ut dixeram, sed etiam cum ablativo (ulla sine præpositone), et hunc Vergilii locum ostendit. Utcumque, ut vere fatear, omnino oblitus eram ablativum qualitatis (me quidem pudet), quem mihi in mentem revocasti!
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Equidem dubitabam fieri posse ut quo loco quid abderetur, is locus dativo casu ostenderetur, sed lexicon inspiciens unum a Vergilio inveni exemplum: lateri capulo tenus abdidit ensem. Tamen dixerim illa "speluncis atris" ablativa esse, cum id saepius fiat...
 

Ybytyruna

Cammarōrum Edācissimus

  • Civis Illustris

Location:
Brasilia
Aliquid aliud velim rogare:

Sepe ego permetuens animamque amplexus inertem
cogito siqua via est medios auferre per estus
corporeasque unda lacrimarum extinguere flammas;
sed retinet mundus, trahit impetuosa voluptas
funestisque ligat nodis violentior usus.


Quidnam sibi vult illud "animam inertem amplecti"? Ignoro quid significet. Fortasse valet idem, plus minusve, atque animam retinere (id est, retinere, servare vitam), sed non sum omnino certus de hac re.

Potestne aliquis me certiorem facere de hujus elocutionis vi?

Gratias jam nunc plurimas ago!
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Nescio itane sit ut dicis an de salute immortalis animae (potius quam vitae huius terrenae) petenda agatur. Num, si de servanda vita terrena loqueretur, diceret "sed retinet mundus"? Non quadrare videtur.
 

Ybytyruna

Cammarōrum Edācissimus

  • Civis Illustris

Location:
Brasilia
Consentio tecum, cara. Reapse nuperrime recordatus sum me legisse olim versionem quandam Italice (quam nunc iterum quæro), secundum quam Petrarcha noster loquitur prorsus de anima sua servanda, ut tu perbelle dixisti.

Utut est, gratias tibi ago pro responso tam bono.
 

Ybytyruna

Cammarōrum Edācissimus

  • Civis Illustris

Location:
Brasilia
Ecce iterum huc venio rogatum!

Nunc potius ad versus cujusdam scansionem attinet. Quomodo scandendus versus?

Sepius ambiguam gravis indignatio mentem

Ipse hoc modo feci, sed non sum certus...

Saēpǐǔs | āmbǐgǔ|ām || grǎvǐs | īndīg|nātǐǒ| mēntem

Id est, puto, fortasse prave, Petrarcham admodum rara systole usum esse quinto in pede, ita ut verum ac necessarium haberet dactylum.

Gratias jam maximas vobis ago.
 

Pacifica

grammaticissima

  • Aedilis

Location:
Belgium
Saēpǐǔs | āmbǐgǔ|ām || grǎvǐs | īndīg|nātǐǒ| mēntem
Ita est.

O postrema nominum tertiae declinationis nonnumquam corripitur, credo, sicut fit etiam in verbis primae personae singularis.
 

Ybytyruna

Cammarōrum Edācissimus

  • Civis Illustris

Location:
Brasilia
Ita est.

O postrema nominum tertiae declinationis nonnumquam corripitur, credo, sicut fit etiam in verbis primae personae singularis.
Gratias, carissima Pacifica, tibi ago semper adjuvanti!
 

Ybytyruna

Cammarōrum Edācissimus

  • Civis Illustris

Location:
Brasilia

Ybytyruna

Cammarōrum Edācissimus

  • Civis Illustris

Location:
Brasilia
Dico rarius fortasse in nominibus quam in verbis primae personae singularis (ubi persaepe fit). Verum numquam rem diligenter investigavi.
Ne ego quidem ea investigavi. Utcumque, ut vere fatear, mihi conscius sum me tironem prorsus esse hisce in rebus poeticis.
 

Ybytyruna

Cammarōrum Edācissimus

  • Civis Illustris

Location:
Brasilia
Ignoscite, sed ut credo melius est hac rogare quam disputationem incipere alio loco.

Quisne vestrum valet mihi commendare librum de arte poetica culta ab hominibus doctis qui vixere media, quæ dicitur, ætate? Loquor tantummodo de illis poematibus quæ const(ab)ant ex versibus antiquiore ratione panctis (scil. servantibus quantitates). Dubia multa de hac re habeo, ut puta: quomodo discrimen faciebant inter longas et breves illo tempore? Imitatione tantummodo Vergilii, Ovidii ceterorumque discebant poeticam artem?

Gratias ago jam nunc!
 

Ybytyruna

Cammarōrum Edācissimus

  • Civis Illustris

Location:
Brasilia
Salvete!

Benene hunc scandi versum?

Pōssě pǔ|tās? // Mǒrǐ|ērě quǐ|dēm; // Sēm|pērně quǐ|ētǐs.

Ut puto, recte scandi, tamen certior fieri (plerumque) haud nocet, nonne? Gratias nunc jam ago!
 
 

Dantius

Homo Sapiens

  • Civis Illustris

Location:
in orbe lacteo
Fortasse rarius. Sed fit tamen.
rarius apud Vergilium et ceteros illius temporis scriptores (maxime, ut opinor, cum verbo "nescio", ut Catulli "nesciǒ, sed fieri..."), sed saepius apud poetas Flavianos (et in prima persona verborum et in nominativo casu tertiae declinationis) et saepissime apud posteriores.
apud hos posteriores etiam in casu dativo aut ablativo secundae declinationis talis correptio invenitur: in poemate cui nomen est "Aegritudo Perdicae," leguntur hi versus: "des requiem miserandǒ, precor, et posse fateri. / 'sed matri narrabǒ?' 'nefas!' 'tamen ibǒ coactus:"
 
Top