De Lingua Arabica

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Forma decima verborum tres praecipuos habet sensus:

Primum, quasi vocis mediae verborum formae quartae, ut in hoc استسلم, istaslama, id est deditus est sive se dedidit, ex illo formae quartae أسلم, ʾaslama, id est dedidit; vel in hoc استخرج, istaḵraja, id est extraxit (saepe enim cum aliquid extrahas, tibi extrahas), ex illo formae quartae أخرج, ʾaḵraja, id est expulit (huius radicis etiam formam simplicem ante vidimus, خرج, ḵaraja, id est exiit).

Alterum, existimandi aliquid aliquo modo esse, ut in hoc استحسن, istaḥsana, id est bonum putavit sive probavit, ex illo formae simplicis حسن, ḥasuna, id est bonus fuit; vel in hoc استكبر, istakbara, id est magnum putavit sive magni fecit, ex illo كبر, kabura, id est magnus fuit.

Tertium, aliquid petendi, ut in hoc استعلم, istaʿlama, id est scire voluit vel percontatus est, ex illo علم, ʿalima, id est scivit; vel in hoc استطعم, istaṭʿama, id est cibum petivit, ex illo طعم, ṭaʿima, id est edit. Talia autem saepe accusativum capiunt eius a quo aliquid petitur, nonnumquam et rei quae petitur, vel utriusque simul.

Declinantur vero verba formae decimae sic:

In perfecto activo استعلم, istaʿlama. In perfecto passivo استعلم, ustuʿlima.
In imperfecto activo يستعلم, yastaʿlimu. In imperfecto passivo يستعلم, yustaʿlamu.
In coniunctivo et in iussivo exitus tantum mutantur sic ut semper.
In imperativo استعلم, istaʿlim.
In participio activo مستعلم, mustaʿlimun. In participio passivo مستعلم, mustaʿlamun.
In nomine verbali استعلام, istiʿlāmun.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Verba formae decimae quorum prima consonans principalis est و aut ي ad regulam praefatam declinantur nisi in perfecto passivo et in nomine verbali; eis enim locis illa و aut ي cum vocali praecedenti confunditur in vocalem longam, sic:

In perfecto passivo fit u longa, ut in hoc استوقف, ustūqifa, id est impeditus est, ex illo istawqafa, impediit.

In nomine verbali fit i longa, ut in hoc استيقاف, istīqāfun, ex eodem verbo.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quae autem و aut ي tertiam consonantem principalem habent sic declinantur:

In perfecto activo استسقى, istasqā, id est potum rogavit. In perfecto passivo استسقي, ustusqiya.
In imperfecto activo يستسقي, yastasqī. In imperfecto passivo يستسقى, yustasqā.
In coniunctivo activo يستسقي, yastasqiya. In coniunctivo passivo يستسقى, yustasqā.
In iussivo activo يستسق, yastasqi. In iussivo passivo يستسق, yustasqa.
In imperativo استسق, istasqi.
In participio activo مستسق, mustasqin. In participio passivo مستسقى, mustasqan.
In nomine verbali استسقاء, istisqāʾun.
 
Top