LITTERÆ DIURNÆ

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

et hodie est diēs nātālis Isaacī Casaubonī.
 
 

Terry S.

Aedilis

  • Aedilis

  • Patronus

Location:
Hibernia
"Salve, mihi nomen est Caitlynno!"
 

CIRO

New Member

Credo vitam non esse certaminem, ne quis comtiorem aut fortiorem esse se fingat quam ulli ceteri, quia omnes eundem finem habent - sepulcrum.
 

CIRO

New Member

Manibus cruentis incumbo ad aethera; meus somnus est crudelis et sudoris plenus. Salutem peto et omnipotentem angelum mortis peto, descendat et vacuum cor ponat in pectore meo. Sagittas et hastam et scutum habeo ad terebrandum et tutandum columbas, sed infirmus sum propter concupiscentias tuas.
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

nūgae diūrnae meae.
iam versor domī in urbe ūniversitātis meae, sed mox iter faciam mēnse Augustō in Graeciam et Galliam (spērō fore ut ēvītem incendia!). quia condūcere habitātiōnem hīc in Britanniā est immēnsis pretiī, mālō nōn condūcere domum in illō mēnse, sed potius ante discessum relinquere hanc domum et aliam suscipere cum reveniam ad Britanniam.
invēnī locum quō pōnem omnēs rēs meās Augustō mēnse. sed dēbeō invenīre saccōs quibus omnia tūtō dēpōnere possum. nam praeteritā occāsiōne quā domum mūtāvī, permultum sine saccīs tulī (magnum acervum librōrum!) et fuit nōnnihil molestum. sed saccōs sarcīnāriōs invenīre nōn est tam facile. prīmum vēnī ad tabernās, sed ibi erant maximī pretiī (omnēs tamen fortissimī quōs nec pluviae nec fūrēs nec missilia atomica nocēre possint). post hoc aliquot hōrās cōnsumpsī frūstrā quaerendō pretium minus in rēte. sed īn fīne invēnī nōnnūllās in tabernīs quae vendunt veterēs vestēs.
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

caveās accipere thēsaurum dracōnis, amīce!
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

hodiē fuit fūnus aviae meae in oppidō nōmine Woking. vīxit nōnāgintā et septem annōs, īn fīne tamen paulisper dēcessit ex vītā per spatium fere quīndecim annōrum, quia mēns morbō Alzheimers affecta est. sed maximō gaudiō fuit mihi occāsiō audiendī dē eā et rēctē lūgendī abitum eiius ex mundō nostrō.

iam tamen erit hoc molestī mātrī et māterterae et avunculō, quod dēbent dēcernere quō locō cinis pōnātur. avia enim Galla, marītus autem Britannus fuit. crēdimus aviae displicuisse, sī sepeliātur in Britanniā. quam ob rem mātris meae cōnsilium est hoc, nōs dēbēre ossa eōrum capere et nāvī petere Galliam, deinde itineris dīmidiā parte perāctā celeriter spargere cinerēs in undās antequam custōdēs nāvis nōbīs opstāre possint.
 

Laurentius

Civis Illustris

  • Civis Illustris

Location:
Lago Duria
Quid obstent custodes si cineres in undas spargas?
Mihi saltem cinerum suffusio haud multum placet cum sit res aliena ex nostris moribus omnino semota. Placet enim habere ubi scias esse defuncti reliquias.
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

fortasse nē cinerēs ab ventīs raptī rursus ferantur per fenestrās nāvis et incidant in aliōs quī iter faciunt... cuiius quidem commonuī mātrem meam.
 

Gregorius Textor

Animal rationale

  • Civis Illustris

  • Patronus

Location:
Ohio, U.S.A.
hodiē fuit fūnus aviae meae in oppidō nōmine Woking. vīxit nōnāgintā et septem annōs, īn fīne tamen paulisper dēcessit ex vītā per spatium fere quīndecim annōrum, quia mēns morbō Alzheimers affecta est. sed maximō gaudiō fuit mihi occāsiō audiendī dē eā et rēctē lūgendī abitum eiius ex mundō nostrō.
Ut anima aviae in pacem semper requiescat!
 

Iáson

Cívis Illústris

  • Civis Illustris

paucōs post diēs erit nātālis amīcae cuiiusdam. ipse tamen aberō, quia mox magnum iter suscipiam. sed cēlāvī chartam cum congrātulātiōnibus in librō quōdam bibliothēcae ūniversitātis, ad quem dūcit charta occulta in aliō librō, ad quem alia charta occulta, aliaeque deinceps. erit eī igitur parva quaestiō illō diē per multa conclāvia bibliothēcae...

tantummodo timeō nē quis alius anteā inveniat hās chartās, sed cēlāvī in librīs vērō obscūrissimīs - spērō igitur manēre usque ad nātālem eiius!
 
Top