De Lingua Arabica

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Numeri ab uno ad decem hi sunt:

واحد, wāḥidun, unus
اثنان, iṯnāni, duo
ثلاث, ṯalāṯun, tres
أربع, ʾarbaʿun, quattuor
خمس, ḵamsun, quinque
ستّ, sittun, sex
سبع, sabʿun, seven
ثمان, ṯamānin, octo
تسع, tisʿun, novem
عشر, ʿašrun, decem

واحد et اثنان regulariter declinantur et nominibus accommodantur, ut dicatur ولد واحد, waladun wāḥidun, puer unus; بنت واحدة, bintun wāḥidatun, puella una; ولدا واحدا, waladan wāḥidan, puerum unum; ولدان اثنان, waladāni ṯnāni, pueri duo; ولدين اثنين, waladayni ṯnayni, pueros duo; et sic deinceps. اثنان tamen saepius ut pronomen usurpatur, rarius ut adiectivum, cum numerus nominum dualis sufficiat ad significandum duo esse; at interdum ut adiectivum adhibetur ut vim maiorem afferat.

A tribus vero numeros sequitur genetivus nominum pluralis, et aliquid mirum fit: ubi enim ea quae numerantur masculini generis sunt, vox numeralis feminina videtur; rursusque ubi ea quae numerantur sunt feminini generis, masculina, ut tres pueri dicantur ثلاثة أولاد, ṯalāṯatun ʾawlādin, tres puellae autem ثلاث بنات, ṯalāṯun banātin.

ثمان in forma masculina (quae tamen nominibus femininis adhibetur, ut supra dictum est) simili modo declinatur ac participium praesens numeri pluralis fracti verborum quae و aut ي tertiam consonantem habent et elativus masculinus numeri pluralis fracti earum vocum quibus eaedem consonantes tertiae sunt, id est ثمان, ṯamānin, in nominativo et genetivo, in accusativo autem ثماني, ṯamāniya, vel ثمانيا, ṯamāniyan.

Huic عشر, ʿašrun, in forma feminina (eam dico quae ad masculina nomina pertinet) praeter exitum femininum una vocalis additur, ut fiat عشرة, ʿašaratun.

Praeterea ubi definita numerantur, licet vel numerum post nomen poni adiective articulo definitivo utrique voci addito, ut in hoc المدن الستّ, al-mudunu s-sittu, urbes illae sex; vel numerum ante nomen poni, nomen autem casus genetivi esse, articulum vel utrique vel nomini tantum addi, ut in his: ستّ المدن, sittu l-muduni, et الستّ المدن, as-sittu l-muduni, item sex illae urbes.

Porro mihi numeri Arabici sex et septem Indo-Europaeis similiores videntur. oO
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Vavas, vavas; vavatorem
Te proclamo maximum.
Atqui valde laetor si sum
Scriptrix vavabilium.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Eorum verborum quibus و aut ي tertia consonans principalis est formae imperfecti in plerisque personis modis variis contrahuntur. Talia verba alia imperfectum habent, ut ita dicam, a longae, alia i longae, alia u longae. Non quod longa sit in omnibus personis; sed quid dicere velim intelleget qui exempla trium verborum quae inferius ponam inspiciet.

Verbum quod est لقي, laqiya, imperfectum habet a longae:

يلقى
yalqā
(ille) invenit
Hoc scilicet yalqayu regulariter esset, sed illud -ayu in a longam contractum est.

يلقيان
yalqayāni
(illi duo) inveniunt
Hoc regulare est.

يلقون
yalqawna
(ille plures) inveniunt
Nempe contractum ex eo quod regulariter esset yalqayūna. Id prius factum est yalqayuwna, deinde yalqawna.

تلقى
talqā
(illa) invenit
vel
(o mas,) invenis
Contractum ex talqayu.

تلقيان
talqayāni
(illae duae) inveniunt
vel
(o duo vel duae,) invenitis
Regulare.

يلقين
yalqayna
(illae plures) inveniunt
Regulare.

تلقون
talqawna
(o plures mares,) invenitis
Contractum ex talqayūna, prius in talqayuwna, deinde in talqawna.

تلقين
talqayna
(o femina,) invenis
Nempe e talqayīna factum est prius talqayiyna, deinde talqayna.

تلقين
talqayna
(o plures feminae,) invenitis
Hoc idem quod illud proximum videtur, sed aliis de causis ita est. Singularis enim forma contractionibus facta est, pluralis autem nihil aliud quam regulariter formatur.

ألقى
ʾalqā
invenio
Contractum ex ʾalqayu.

نلقى
nalqā
invenimus
Contractum e nalqayu.

Verbum quod est رمى, ramā, imperfectum habet i longae:

يرمي
yarmī
(ille) iacit
Ex hoc quod regulare esset yarmiyu.

يرميان
yarmiyāni
(illi duo) iaciunt
Regulare.

يرمون
yarmūna
(illi plures) iaciunt
Contractum e yarmiyūna.

ترمي
tarmī
(illa) iacit
vel
(o mas,) iacis
Quod regulariter esset tarmiyu.

ترميان
tarmiyāni
(illae duae) iaciunt
vel
(o duo vel duae,) iacitis
Regulare.

يرمين
yarmīna
(illae plures) iaciunt
Quod regulariter esset yarmiyna.

ترمون
tarmūna
(o plures mares,) iacitis
Quod regulariter esset tarmiyūna.

ترمين
tarmīna
(o femina,) iacis
Ex tarmiyīna.

ترمين
tarmīna
(o feminae,) iacitis
Hoc forma idem ac proximum, sed aliis de causis. Hoc enim ex tarmiyna est.

أرمي
ʾarmī
iacio
Quod regulariter esset ʾarmiyu.

نرمي
narmī
iacimus
Quod regulariter esset narmiyu.

Verbum quod est دعا, daʿā, imperfectum habet u longae:

يدعو
yadʿū
(ille) vocat
Ex eo quod regulare esset yadʿuwu.

يدعوان
yadʿuwāni
(illi duo) vocant
Hoc regulare est.

يدعون
yadʿūna
(illi plures) vocant
Contractum ex yadʿuwūna.

تدعو
tadʿū
(illa) vocat
vel
(o mas,) vocas
Ex tadʿuwu.

تدعوان
tadʿuwāni
(illae duae) vocant
vel
(o duo vel duae,) vocatis
Regulare.

يدعون
yadʿūna
(illae plures) vocant
Forma eadem ac masculina videtur, sed aliter facta est; est enim contracta ex hoc yadʿuwna.

تدعون
tadʿūna
(o plures mares,) vocatis
Ex tadʿuwūna.

تدعين
tadʿīna
(o femina,) vocas
Hoc ex tadʿuwīna contractum est.

تدعون
tadʿūna
(o plures feminae,) vocatis
Rursus idem atque in masculino genere videtur sed alia de causa: hoc enim e tadʿuwna contractum.

أدعو
ʾadʿū
voco
Quod regulariter esset ʾadʿuwu.

ندعو
nadʿū
vocamus
E nadʿuwu.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
De fracto iam dicam. Huius exitus iidem sunt ac numeri singularis, id est, in plerisque quidem vocibus, in statu indefinito -un, -an, -in; in definito et constructo -u, -a, -i.

Sed, ut dictum est, in ceteris vocis partibus quaedam fiunt mutationes, ut forma pluralis a singulari differat. Arabicae autem voces pleraeque habent trinas consonantes principales, quae semper manent; aliae autem litterae et soni vel adduntur vel subtrahuntur vel mutantur ut diversae formae fiant. Formae vero pluralis numeri fracti plerumque haec exemplaria sequuntur. X littera consonantem principalem significat.

1) x-i-x-ā-x, ut ex illo كبير, kabīrun, magnus, cuius consonantes principales sunt ك ب ر, k-b-r, hoc كبار, kibārun, magni.

2) x-u-x-u-x, ut ex illo رسول, rasūlun, apostolus, cuius consonantes principales sunt ر س ل, r-s-l, hoc رسل, rusulun, apostoli.

3) x-u-x-ū-x, ut ex illo ملك, malikun, rex, cuius consonantes principales sunt م ل ك, m-l-k,* hoc ملوك, mulūkun, reges.

4) ʾa-x-x-ā-x, ut ex illo رب, rabbun, dominus, cuius consonantes principales sunt ر ب ب, r-b-b, hoc أرباب, ʾarbābun, domini.

Ceterum quod exemplar aliqua vox sequatur non videtur e singulari forma conici posse. Oportet igitur ediscere cuius quaeque vox exemplaris sit.
Cum formas numeri pluralis fractas e singularibus conici posse negarim, tamen quaedam plurales formae ex quibusdam singularibus fieri magis solent, quas inferius exponam.

- E nominibus quae in numero singulari hoc exemplar, xaxīx, sequuntur, in plurali saepius fit xuxaxāʾ cum duobus tantum in statu indefinito exitibus, -u in casu nominativo et -a in accusativo et genetivo. Sic ex hoc شريك, šarīkun, sodalis, fit شركاء, šurakāʾu, sodales.

- Ex adiectivis vero quae hoc idem exemplar, xaxīx, sequuntur, plerumque fit xixāx, ut ex hoc كبير, kabīrun, magnus, كبار, kibārun, magni.

- Quae autem xaxīx exemplaris tertiam consonantem و aut ي habent, et nomina et adiectiva numerum pluralem fractum habere solent secundum hoc ʾaxxixāʾ cum duobus tantum status indefiniti exitibus -u et -a. Sic forma pluralis huius نبي, nabīyun, propheta, est أنبياء, ʾambiyāʾu, prophetae (ن autem, id est n, ante ب, id est b, posita m sonare solet, cum tamen ن adhuc scribatur).

- Quae eiusdem xaxīx exemplaris secundam tertiamque consonantem eandem habent, iis numerus pluralis fractus esse solet secundum hoc ʾaxixxāʾ, item cum duobus tantum status indefiniti exitibus. Sic ex hoc شديد, šadīdun, violentus, fit أشدّاء, ʾašiddāʾu, violenti (nec mirum, cum in multis formis earum vocum quae secundam tertiamque consonantem principalem eandem habent hae secunda tertiaque coeant et vocalis quam interiacere oportuit ad primam consonantem recedat. Dixi enim ita fieri in multis formis et imperfecti et elativi).

- Participia praesentia ubi tamquam nomina ponuntur (id est ubi, ut puta, hoc كاتب, kātibun, quod ad litteram est scribens, scriptorem significat) plerumque numerum pluralem fractum habent vel ad hoc exemplar xuxxāx, ubi duae illae mediae x secundam consonantem signant geminatam; vel ad hoc xaxaxat; vel utrumque. Sic ex illo كاتب, kātibun, fit et كتّاب, kuttābun, et كتبة, katabatun, utrumque scriptores. Verum cum in omnibus huiusmodi nominibus utraque forma fieri possit, non tamen semper utraque pariter vel omnino est usitata.

- Ea autem tamquam nomina posita participia praesentia quae propter و aut ي tertiam consonantem principalem contracta sunt numerum pluralem fractum habere solent ad hoc xuxāt, ut ex hoc رام, rāmin, iaciens vel iactor, id est sagittarius, fiat رماة, rumātun, sagittarii.

Marko nostro suspicor iterum visum iri me Klingonice loqui.
 
Last edited:

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quibus verbis prima consonans principalis est و, pleraque eam و in imperfecto amittunt, ut in verbo quod est وجد, wajada, videre licet, quod sic declinatur:

يجد
yajidu
(ille) invenit

يجدان
yajidāni
(illi duo) inveniunt

Et sinc deinceps prorsus regulariter, praeterquam quod و perit.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Verbum usitatius quod est رأى, raʾā, in imperfecto mediam illam hamzam amittit, ceterum sicut لقي, laqiya, de quo supra dictum est, declinatur, ut fiat:

يرى
yarā
(ille) videt

يريان
yarayāni
(illi duo) vident

يرون
yarawna
(illi plures) vident

Et sic deinceps.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Verbum quod est ودّ, wadda, id est voluit vel optavit, quamquam و littera incipit, eam non amittit in imperfecto sed declinatur sicut cetera verba quae secundam tertiamque consonantem principalem eandem habent.

Porro ubi hoc verbum adhibetur id quod optatur ponitur post hanc coniunctionem لو, law. Si quid futurum esse optatur, verbum quod eam rem significat in imperfecto ponitur, ut أودّ لو ينام, ʾawaddu law yanāmu, opto ut dormiat, velim dormiat, utinam dormiat. Si vero quid fuisse, perfectum adhibetur, ut أودّ لو نام, ʾawaddu law nāma, vellem dormisset, utinam dormisset. Quod si nullum verbum illud لو sequitur, ut solet ubi Latine aliqua forma huius esse in tempore praesenti poneretur, tum hoc أنّ, ʾanna, post لو additur, ut يودّ لو أنّ له مالا كثيرا, yawaddu law ʾanna lahu mālan kaṯīran, optat multa sibi bona esse.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
In modo coniunctivo verba regularia declinantur ad hunc modum:

Formae eaedem sunt atque indicativi imperfecti, praeterquam quod in iis formis quae u brevi desinunt ea u in a item brevem mutatur, et e personis numeri dualis hoc -ni, e secunda tertiaque personis masculinis numeri pluralis hoc -na excidit (insuper personis generis masculini pluralibus alif muta in fine additur), et secunda feminina singularis similiter hoc -na amittit. Femininae vero personae pluralis numeri secunda tertiaque nihil mutant.

Sic fit:

يفعل
yafʿala
(ille) faciat

يفعلا
yafʿalā
(illi duo) faciant

يفعلوا
yafʿalū
(illi plures) faciant

تفعل
tafʿala
(illa) faciat
vel
(o mas,) facias

تفعلا
tafʿalā
(illae duae) faciant
vel
(o duo vel duae,) faciatis

يفعلن
yafʿalna
(illae plures) faciant

تفعلوا
tafʿalū
(o plures mares,) faciatis

تفعلي
tafʿalī
(o femina,) facias

تفعلن
tafʿalna
(o plures feminae,) faciatis

أفعل
ʾafʿala
faciam

نفعل
nafʿala
faciamus

Verum coniunctivus Arabicus non sicut Latinus solus per se poni potest, sed semper aliquam coniunctionem vel particulam sequitur; quibus de coniunctionibus et particulis posterius dicam.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Hae sunt quaedam e coniunctionibus et particulis quas sequitur modus coniunctivus.

ل, li-, et كي, kay, propositum quoddam introducunt, ubi Latine ponitur hoc ut. Sic dicas كتبت هذا الكتاب لتقرأوه, katabtu hāḏā l-kitāba li-taqraʾūhu, hunc librum scripsi ut eum legeretis; vel يدخل الحديقة كي يأكل فواكه, yadḵulu l-hadīqata kay yaʾkula fawākiha, hortum intrat ut poma edat. Etiam ambae coniunctiones componi possunt ut fiat لكي, li-kay, eodem sensu.

حتّى, ḥattā, pro hoc dum vel donec ponitur, ubi finis quidam significatur. Ubi de re iam facta praeteritaque agitur, indicativus sequitur, sed coniunctivus ubi res futura aut proposita dicitur, ut in hoc أقول هذا القول حتّى تسمع, ʾaqūlu hāḏā l-qawla ḥattā tasmaʿa, haec verba dicam dum audias. Potest autem hoc حتّى et pro illo ut poni.

أن, ʾan pro hoc ut ponitur post verba imperandi et optandi et similia, nec non post verba timendi ubi Latine ne dicimus. Sic dicitur أمرني أن أقرأ الكتاب, ʾamaranī ʾan ʾaqraʾa l-kitāba, mihi imperavit ut librum legerem; et أخاف أن يموت, ʾaḵāfu ʾan yamūta, timeo ne moriatur.

ألّا, ʾallā, quod nihil aliud est quam compositum ex أن, ʾan, coniunctione et لا,, particula negativa, ponitur pro ne, ut in hoc أمروك ألّا تقول شيئا, ʾamarūka ʾallā taqūla šayʾan, tibi imperaverunt ne quidquam diceres.

Haec particula لن, lan, cum coniunctivo rem non futuram significat, ut لن يدخل الجنّة, lan yadḵula l-jannata, non intrabit paradisum.

Particula quae est ف, fa-, saepe pro deinde vel itaque vel nam vel enim ponitur post rem quae ita esse dicitur; tum particulam indicativus sequitur. Verum ubi prohibitio vel optatio ne quid fiat vel quid huiusmodi praecedit et illud ف quiddam introducit quod ex ea re fieri potest quae prohibetur, ibi coniunctivum post ف ponas; quod cum ita est, plerumque in Latinum ne transferri potest, ut لا تفعل فتموت, tafʿal fa-tamūta, quod ad litteram est fere ne facias itaque moriaris, id est noli istud facere, ne moriaris.

Plura sunt quae de huiusmodi coniunctionibus, cum ea in libro non legerim (neque enim semper liber tam accurate quam ego vellem singula docet et quaedam mihi dubia relinquit) sed vera esse suspicer, dicere possim; verum imperita vereor ne falsa doceam; tacebo igitur, cum satius sit nimis pauca sed vera, quam plura et falsa dicere.
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Verborum quae imperfectum a longae habent coniunctivus ab indicativo imperfecto eo tantum differt quod personae numeri dualis et masculina secunda ac tertia numeri pluralis et feminina secunda numeri singularis hoc exitus -ni et -na amittunt.

Sic fiunt:

يلقى
yalqā
(ille) inveniat

يلقيا
yalqayā
(illi duo) inveniant

يلقوا
yalqaw
(illi plures) inveniant

تلقى
talqā
(illa) inveniat
vel
(o mas,) invenias

تلقيا
talqayā
(illae duae) inveniant
vel
(o duo vel duae,) inveniatis

يلقين
yalqayna
(illae plures) inveniant

تلقوا
talqaw
(o plures mares,) inveniatis

تلقي
talqay
(o femina,) invenias

تلقين
talqayna
(o plures feminae,) inveniatis

ألقى
ʾalqā
inveniam

نلقى
nalqā
inveniamus
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Quibus autem imperfectum i aut u longae est, ea non solum exitus -ni et -na in eisdem personis quibus cetera verba amittunt, sed etiam in ceteris personis praeter secundam tertiamque femininam pluralem, quae, ut solet, eaedem atque in indicativo manent, exitus mutant ut a brevis addatur, sic:

يرمي
yarmiya
(ille) iaciat

يرميا
yarmiyā
(illi duo) iaciant

يرموا
yarmū
(illi plures) iaciant

ترمي
tarmiya
(illa) iaciat
vel
(o mas,) iacias

ترميا
tarmiyā
(illae duae) iaciant
vel
(o duo vel duae,) iaciatis

يرمين
yarmīna
(illae plures) iaciant

ترموا
tarmū
(o plures mares,) iaciatis

ترمي
tarmī
(o femina,) iacias

ترمين
tarmīna
(o plures feminae,) iaciatis

أرمي
ʾarmiya
iaciam

نرمي
narmiya
iaciamus

يدعو
yadʿuwa
(ille) vocet

يدعوا
yadʿuwā
(illi duo) vocent

يدعوا
yadʿū
(illi plures) vocent

تدعو
tadʿuwa
(illa) vocet
vel
(o mas,) voces

تدعوا
tadʿuwā
(illae duae) vocent
vel
(o duo vel duae,) vocetis

يدعون
yadʿūna
(illae plures) vocent

تدعوا
tadʿū
(o plures mares,) vocetis

تدعي
tadʿī
(o femina,) voces

تدعون
tadʿūna
(o plures feminae,) vocetis

أدعو
ʾadʿuwa
vocem

ندعو
nadʿuwa
vocemus
 

Pacifica

grammaticissima
Staff member
Est etiam alius verborum modus, qui iussivus dicitur. Is pariter paene ac coniunctivus formatur, praeterquam quod pro exitu indicativi qui est u brevis, non a brevem sicut coniunctivus, sed nihil prorsus habet. Sic ubi in indicativo dicas يفعل, yafʿalu, et in subiunctivo yafʿala, in iussivo erit yafʿal. Tamen ubi alif elisa sequitur, additur i brevis, ut cum iussivus verbi quod est دخل, daḵala, intravit, sit in tertia persona masculina singulari يدخل, yadḵul, fiat لا يدخل البيت, yadḵuli l-bayta, ne intret domum.

De usibus autem modi iussivi quidam hi sunt:

Usurpatur, praemissa ل, li-, particula, ad imperandum tertiae primaeve personae, ut:

ليفعل
li-yafʿal
Faciat!

لنخرج
li-naḵruj
Exeamus!

Ubi vero ante li- ponitur wa- vel fa- particula, illud li- suam i amittit, ut:

وليفعل
wa-l-yafʿal
... et faciat!

فلنخرج
fa-l-naḵruj
Exeamus igitur!

Iussivus et in omnibus personis ad vetandum usurpatur, praemissa لا, , particula, ut:

لا تدخل
lā tadḵul
Ne introieris!

لا تأكلوا هذه الفاكهة
lā taʾkulū hāḏihī l-fākihata
Nolite hoc pomum edere!

Etiam post لم, lam, particulam adhibetur ad praeteritum quid negandum, ut:

لم أدخل
lam ʾadḵul
Non introii.

Quid autem inter hoc et ما دخلت, mā daḵaltu, item non introii, intersit, nondum satis compertum habeo.

Denique iussivus ponitur etiam in sententiis condicionalibus, quas nondum didici.
 
Last edited:
Top